11
propter hanc votiuam legacionem, qua nostrum negocium magis adiutum est, tum eciam propter multa et quam plurima in nos collata beneficia vehementer cupimus, vt aliqualiter possimus nepoti et confederato nostro ostendere, quanti perliberalem sue R. .M. beneficenciam faciamus. Verum amantissime nepos, in abacta nouissime dieta, postquam nouissimas cum montzoie vestras litteras recepimus, in oborte litis negocio cum lubicensibus quid actum sit, cupimus nepoti et fratri nostro, sicut polliciti sumus, fore notissimum. Cum namque ad constitutam dietam vna cum aliis sibi in sortem iunctis auxiliaribus wlgo de hansa dictis vicesima quarta mensis iunii nouiter transcursa, vt conuentum erat, sese recepissent coram assumptis inter nos arbitris adducta res in Iudicium est .... hinc inde ex cumulatis causarum At cum in crimina eis obiecta se lubicenses incidisse formidarent, tranquilitatis non bellj studia querentes pacis a nobis pactiones postularunt. Nos vero dum honestam aliquam huiusmodi pactionis speciem obiectam presensimus, ad consilium nobis coniunctissimj nepotis admonebamur quesite cum eis pacis firmare propositum. Quibus denique modis et condicionibus pax facta sit, ex eo conscriptus ad vtriusque partis assensum recessus clare extat, quem vna cum causarum articulis coram arbitris hactenus ex vtraqne parte oblatis, Ne R. M. vllus narracionis error ab veritate rei abducat, mittimus, Ex quibus vnde culpe nomen Regalis magnificencie summa atque singularis prudencia facile iudicabit. Denique cum in certis causis, vt ex recessu appareat, nobis ius integrum reseruauimus, quibus nobis ad futurum tribunal decertandum est, Rogamus M. V. vt eas litteratis suis et doctis viris committat, quatenus iuris et iudiciorum equitate id nobis in eis, quod per iura et leges liceat, accomodent, Reliquum, in quo equitas violatur, extirpent, et postremo ad nos mandet negocium litteris absolutum. Ceterum, excellentissime rex, nepos coniunctissime, etsi oratores vestri vna sint simul commendacione digni et nepoti nostro recommissi, In altero tamen digna res pro nostra fraternitate visa est, si pro nostro rogatu, ut desideratissime cupimus, Robertum forman decanum, cuius fides nobis atque negociorum vestrorum summa diligencia non incognita sit, ad primi melioris vacantis episcopatus culmen ad nostram postulaci hat I........ R. M. 1) vt non dubitamus, vtrique atque nobis eo magis quo intellexerimus, eum qui apud nos bene egerit, redeuntem in patriam fore in maxima vestra gracia et gloria futurum. Postremo Iuuenem hunc nobilem, quem mittimus, seruicio suo regalis serenitas adscriptum habeat, vt cresscentibus adhuc annis apud nepotem nostrum in expertum virum prouehi possit. Alia, que scribenda forent, omittimus, oratores vestros, quibus R. M. crediderit, sufficere arbitrantes. Ad extremum nichill est, Excellentissime Rex, reliquum, quod pro vestro amore faciundum effugimus, sed ad omnia, que pariter eidem celsitudini et commodum et gloriam pareant, nos Inflammatissimos referimus. Cum hiis V. R. M. statum (et) vitam is, apud quem immensum Impe- Soup and