Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/103

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

13

Ad dominam Margaritam scocie reginam. Summam felicitatem et omne bonum. Serenissima princeps, domina regina, soror nostra precharissima, animadvertimus ex digna relacione, que sepius ad nos crescendo peruenit, quantas grates vestre serenitati agere debemus pro sua integerrima in nos dilectione, qua hactenus apud excellentissimum scotorum regem, vestrum charissimum consortem, nepotem nostrum charissimum, Res nostra semper magis ac magis adiuta est. Rogamus serenitatem vestram tamquam nostram charissimam sororem et votiuam fautricem, vt sicut nos vsque summa sua charitatis magnificencia dilexit, ita et in futurum, vt sincere confidimus, agat, que Res pergrata nobis atque periucunda a vestra serenitate obtinget reciprocis officiis prosequenda. Ceterum, Illustrissima princeps soror amantissima, cum nichill tam amplum aut prosperum vestre celeberrime dilectioni et serenissimo simul nostro charissimo nepoti contingere potest, quod pro singulari amore et sanguinis coniunctione nobis commune sit, Hinc testatissimum vestre serenitati hoc periucundum atque percelebre gaudium facimus, quod de suscepta masculina prole principe pronepote nostro amantissimo excepimus, atque profecto gaudium hoc non nobis solum, verum et cunctis regni nostri proceribus ad singularem quandam Iucunditatem non mediocriter futurum sit. Excellentissimam vestram serenitatem cum suo charissimo consorte, nepote nostro amantissimo, necnon cum fausta et felice sua prole et rerum prosperitate maximus deus ad longos et felicissimos annos diu custodiat. 19. Ad Ducem Karulum burgundie etc. concomitem de cl..... Salutem plurimam et Rerum incrementa. Illustris et magnifice princeps, consanguinee amantissime, per Montzoie hunc virum multa experiencia clarum, cristianissimi francorum regis nostri consanguinei et confederati armorum regem, qui certam legacionem nobis attulit, intelleximus per vos omnia nostra semper in optimam partem trahi, de quo non mediocriter vestre expectate amicicie congratulamur. Equidem que causa vota traxisse videatur, vt vestrarum vsque litterarum nichill aspeximus, ignoramus, nostre etenim propinquitati non Indignum dilexionis genus arbitramur, sed Iucundum magis atque vtrique nostrum gloriosum, si, vt vehementer cupimus, magnificencia vestra statum suum prosperum litterarum frequenti commercio nobis ostenderit. Id denique pro ea, qua vobis astringimur, propinquitate gratissima benignitate complectimur. Ceterum, consanguinee coniunctissime, hunc Montzoiiem¹) vestre magnificencie singulariter recommissum facimus, cui in illis, que vobis sub nostro nomine narrauerit, eadem