14
Vestra magnificencia sub indubia credencie fide crediderit. Ceterum, consanguinee amantissime, in rebus omnibus (nichill) 2) quod pro vestra amicicia (per)ficiundum effugimus, Sed ad omnia ea, que nostro consanguineo ad gloriam et commodum pareant, nos inflamatissimos referimus. Statum et prosperitatem vestram maximus deus in longos et felicissimos vite annos proroget. Datum ut supra. 1) Sive Montzonem, Montzouem. 2) Deest in Cod., seribæ incuria, ut videtur, omissum, 20. Cfr. Nr. 13. 21. Ad dominam Annam francie Reginam. Salutem prosperitatem et omne bonum. Salutaris ac serenissima princeps, Regina excellentissima, multa nobis recensuit presentium lator, vestre serenitatis armorum rex Montzoie de vestre preclarissime serenitatis amplectenda in nos charitate, qua hactenus eciam apud cristianissimum francorum Regem, charissimum vestrum consortem, consanguineum et fratrem nostrum confederatissimum, Res nostra magis gloriose et fauste semper adiuta sit. Quo denique fit, in ¹) hec tam casta atque perliberalis vestre dilectionis in nos integritas adeo nostrum consiliarit animum, vt beate nos vixisse fateamur, Si tam super habundati charitati vestre dignas aliquando vicissitudinis grates rependere valeamus. Rogamus Serenitatem vestram tanquam nostram charissimam sororem et votiuam fautricem, vt sicut nos vsque summa sue charitatis magnificencia dilexit, ita et in futuris, vt sincere confidimus, agat, Que res pergrata nobis atque periucunda a vestra Serenitate obtinget reciprocis officiis persequenda, Quam denique vna cum charissimo suo consorte, fratre et consanguineo nostro coniunctissimo, fauste et feliciter viuere et valere cupimus, nobis ad leticiam singularem. Ex arce nostra ut supra. 1) sic, leg. vt. 22. Ad dominum Robertum archiepiscopum glasgoensem. Premissa Reuerencia. Reuerendissime pater, Robertus forman., nepos vester ob singularem probitatem suam nobis acceptissimus, summam paternitatis vestre diligenciam apud excellentissimum Scotorum regem, nepotem nostrum precharissimum, expeditissime nostris affuisse negociis non mediocriter testatus est. Monet preterea nos tum vestre paternitatis in nobis coniunctissimum nepotem fedelitas summa, tum eciam hec tam perliberalis vestre sollicitudinis auiditas, vt digna eciam vicissitudine compensabi-