15
mus. Amplectimur itaque gratissime pro singulari in nos amore diligenciam omnem, in nos amore diligen eandem post hac perseueranciori sollicitudinis studio, indies vt magis futura sit, affectantes. Ceterum, Reuerendissime pater, nepotem hunc vestrum serenissimo nepoti nostro ardentiori desiderio commendauimus, vt patriam rediens apud Maiestatem suam maiori esse posset ad nostrum rogatum gloria et gracia futurus, prout latius ipse referre potest. Rogamus vos, cum sanguini vestro affectissimi sitis, vt apud charissimum nostrum nepotem nobiscum eniti velitis, vt id, quod in eo affectamus, vestra ope et diligencia compleatur. Hoc namque utrique vestrum gloriam at honorem pareat. Ad extremum denique, Reuerendissime pater, de peregrinacione excellentissimi scotorum regis, nepotis nostri charissimi, qui iherosolumam proficisci in animo habet, idem nepos vester multa recensuit, Quo fit, vt multo iam merore confecti non possumus de illo vehementer non torqueri. Rogamus propterea, hortamur atque obsecramus Reuerendissimam paternitatem vestram, vt charissimi nostri nepotis animum pro summa in eum fidelitate debita persuasione peruellet, vt a tam acerba peregrinacione abstineat, Ne illi quidem, quod pluribus euenerit, in (in)faustum, quem deus auerterit, reditum eat. Speramus eciam, vt sollicitudinem hanc vestram non minus secundet deus, quam clarissime nostre sororis conthoralis sue infantilis et reipublice aspectus et amor. Qua eciam fronte, quo animo et qua denique pietate hiis se tam procul abesse malit, vt votiuam prolem et patriam tam famoso ingratitudinis Iudicio. ascribere, laudabunt ceteri sue peregrinacionis accintum robur, Ac certe nos illius contumaciam pro singulari nostri vnici nepotis (amore) amplectimur. In cristo valeat V.R. paternitatis in nos dilectio. Ex arce haffnensi die martis vicesima mensis Julii Mdvijo. Ad dominum andre. 23. episcopum morauiensem, commendatorem peterweyen et cottynghamden... anglia. Ex verbis germani Roberti forman., nobis dilectissimi necnon aliorum digna relacione, que sepius ad nos crescendo peruenit, Animadvertimus, reuerende pater, quantas grates vestre paternitati agere debemus, que ex diuturna sua familiaritate negocia nostra apud excellentissimum Scotorum Regem, nepotem nostrum precarissimum, exactissima hactenus diligencia procurarat, Quo fit, vt eadem paternitas vestra adeo sibi nostrum consiliarit fauorem, vt eandem tum ob suam in charissimum nostrum nepotem summam fidelitatem, tum eciam propter affectuosissimam caritatem in nos digna vicissitudine a nobis diligendam fore facile arbitramur. Rogamus paternitatem vestram, quam pro singulari in nos amore amplectimur, vt sicut vsque in nostris negociis amici officium exercuit, Ita et in futurum agat, vt eo et dignitatis et amici nomen apud nos