Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/110

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

20

aduersitate in scociam venire prohibitus est. Nos igitur prefatas epistolas ad vestram Regiam celsitudinem, cui semper placere cupimus, curauimus destinari, cui eciam pro exhibita nobis beniuolencia immortales grates habemus, quod si vnquam nostro officio vti libeat, nequaquam nos frustra requiri. ¹) Illud eciam vos latere nolumus, quas epistolas a cristianissimo rege ad lubicenses ceterosque eorum complices de hansa in rem nostram nouissime emanasse comperimus, nobis modicum admodum conducere posse, eas quoque eam ob rem iussimus in lucem non prodire, quas et ideo apud nos retinere statuimus, Ne cuiquam de hansa dictarum epistolarum condiciones liceat explorare. Inuenimus Insuper cristianissimi francorum regis oratorem Montzo nomine in sibi commissis longe fideliorem aparere quam esse. Equo tamen animo omnia ferimus et vos patienter sufferre rogamus, Sperantes deo propicio omnem rem nostram in sentenciam ituram. Que autem de coniugio filii nostri domini Cristierni et cuiusdam principis de francia, cum nobis idem montzoie presens aderat, tractata atque proposita fuerunt, depost curauimus explorari, atque certo comperimus prefatas nuptias alterius ex parte modicum admodum vtilitatis habere eam que ob rem fore relinquendas. Ceterum Illustris princeps marchio brandeburgensis cum nobis coram loqueretur, cepit de filia regis polonie persuadere. De aliorum quoque principum filiabus varii nobis varie exhortantur, Nobis autem ipsi persuademus vestro irrequisito consilio hac in re nichil attemtari debere, quid igitur vestra Regia celsitudo nobis agendum consulerit, quam primum cerciorari rogamus. In hiis vestram regiam celsitudinem etc. Ex arce nostra regia haffnensi vicesima octaua Iulii Anno mdviij. 1) Hic verbum incuria scribæ excidisse videtur. 31. Tractatus habitus inter serenissimum Dacie Regem etc. Regni que suecie consiliarios et incolas in dieta nywordbiergh infra oclauas Iohannis baptiste celebrata ex vtriusque partis consensu communi que consilio consiliariorum Dacie et Noruegie Regnorum, presentibus Inuictissimi scotorum regis illustrissimi que marchionis brandeburgensis electoris etc. Batque lubicensis hamburgensis et luneburgensis ciuitatum legatis. In primis treuge et Inducie inter Regiam celsitudinem et suecos tam in terra quam mari ad festum sancti martini vsque proxime futuri facte et sanctite sunt et Inuiolabiliter seruari debeant, Saluo tamen et firmo semper stante interdicto de aduehendo et euehendo rerum necessariarum. Quibus stantibus omnes Regni suecie consiliarii et Incole illorum habeant deliberacionem, vel Serenissimum regem et dominum, cui rebelles extiterunt, in dominum et regem suum concorditer acceptant et suam celsitudinem omni iuri suo, quo priuarunt, restituant. Quodquidem si inire recusant,