21
iustas et probabiles causas, propter quas facere non teneantur, intentum quoque eorum et Incomoda, que ex domini regis receptione regno suecie contingere emergereque possint, adducere et allegere debeant. Quo eciam si commode fieret presupposito, 1) Annuit Regia Maiestas. vt filium eius primogenitum Cristiernum, quem sueci iam dudum communi Regni consilio in regem post mortem patris elegerunt, patre superstite in gubernatorem regni acceptant, qui non suo nomine verum patris intuitu et iussu regnum suecie possideat. Quem hoc pacto eciam si suscipere nolunt, adductis tamen in primis istius recusacionis, vt supra de patre relatum est, causis probabilibus et necessariis, cum Regia celsitudine de summa quadam pecuniaria adeo conspicua et honesta, vt iustis viris iusta videatur, conuenire et pacisci singulis annis sue celsitudini cum firmissima exsolucionis fide, necnon obsequia et seruicia quedam militaria Regie Maiestati ad eius requisicionem ex regno fidelitatis causa, quibus obedientes suam celsitudinem recognoscant, prestare debeant, patre vero de medio sublato prefatum cristiernum eius primogenitum dominum et regem acceptare omniaque pacta et conuenta cum sua serenitate electionis sue tempore inita et celebrata integra fide firmiter obseruare teneantur. Quorum eciam vnum premissorum vt efficiatur, omni conatu sueorum legati apud suos elaborare politici sunt atque premissorum fidem litteris patentibus et eorum sigillis corroborauerunt. Et quod eorum acceptare voluerint, dieta eis in malmogia statuta fuit ad festum michaelis proxime futurum, vbi quoque, si pax inter partes firmetur, de promissis omnimodam caucionem Regie Maiestati sufficienter facere teneantur. 1) Forsan: Quo eciam si minus commode etc. Vid. infr. Nr. 39 p. 26. mus. 32. Ad Ciuem quendam ciuitatis Lunden Regni anglie super nauis disponendas Jon thaan. Premisso nostro fauore etc. Quod nobis dudum de construenda naui policitus es, nequaquam tibi memoria excidisse, quodque execucioni velis dare, instanter opta- Sed et preter illam quam nouissime nobis nauim pollicebaris, et aliam nobis transmitti Rogamus, quam tu nauali bello aptiorem repereris, que et centum lastas commode deferre poterit. Neque de illo nauium genere, quod krauele nominatur, soliciti sumus, ymmo potius alterius condicionis naues, si quas repereris in velificando veloces, a te nobis disponj rogamus atque in portum haffnensem in capite future estatis transmitti. Huic igitur desiderio nostro morem gere et pecunias, quas exposueris, atque fauores nostros infallibiliter recepturus. Vale. Ex castro nostro kroghen 3a feria proxima ante michaelis Anno mdoctauo.