Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/112

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

22

Common 33. Ad scotorum Regem pro auxilio prestando futura estate proxime ventura. buga Premissa recommendacione etc., Excellentissime illustrissime ac potentissime princeps Nepos amantissime. Noueritis nos, conthoralem liberos que nostros incolumitate gaudere, quod cum de vestra Serenitate atque conthorali sorore nostra precharissima auditu nobis iucundissimum erit, sinceris affectibus exoptamus. Amantissime nepos, induratam quamque diutinam suecorum rebellionem huc usque in diem tollerauimus, de que eorum reductione varie tractatum esse, superioribus litteris nostris vos reddidimus cerciores. Nouissime eciam, quem in warbiergh recessum effecimus, hunc inuiolabiliter obseruari debere indubie confidentes ad opidum nostrum malmogense nos tractatus causa contulimus. ita inter nos conuenerat. Sueci vero iuxta recessus tenorem minime comparentes velut omnis pacti immemores inanes nos atque delusos abire fecerunt. Comperto igitur prefatos suecos nullis tractatibus in ditionem nostram redire velle, sed omne cogitatum eorum in eo esse, vt nobis fraudibus circumuentis, subditis quoque nostris expensis atque laboribus fatigatis, quod erga nos innatum odium renouarunt, execucioni mandare possint. Necessitate ergo quadam ad arma compellimur, quo fit vt quam retroactis annis vindictam distulimus, hanc futuris temporibus auidius amplectimur. Cordi Igitur nobis est, amantissime nepos, futura estate predictorum suecorum rebellionem propicio deo armata manu compescere, intollerabiles que iniurias, quibus nos varie affecerant, absque vindicta minime preterire, Eam que ob rem in persona sueciam petituros. De vestra igitur benignitate fraterno que amore firmissime confidentes, amantissime nepos, has ad vos litteras damus, satellites atque naues pro vestre serenitatis viribus nobis transmitti eosque huic proposito nostro affuturos instantissime deprecantes, prout pro inueterato fraterno que amore minime diffidimus, dictos que satellites atque naues in portu nostro haffnensi infra festum ascensionis domini proxime futurum certo constitui, Et de quo satellitum atque nauium numero nobis confidere liceat, cerciorari rogamus mediis vestre serenitatis litteris nobis per dilectum nobis Norge armorum regem deferendis, quem infra dominicam letare proxime futuram nobis remitti instancius exoramus. Dedimus eidem armorum Regi in mandatis ad dominam margaretam etc. certa negocia in quadam causa filii nostri domini Cristierni etc. que et vos preterire nolumus. Referet enim idem armorum rex, et quid serenitati vestre hac in re visum fuerit, litteris ad nos mandari optamus. Illud eciam nolumus vos latere, lubicenses contra nobiscum inita pacta variosque recessus cum rebellibus nostris subditis suecis consueta commercia reparasse in regii nostri nominis contemtum pariter et iacturam. Constat igitur, amantissime nepos 1), grauissimis subditorum nostrorum iniuriis nos sepius affectos non iniuste arma arripere. eam ob rem Serenitatem vestram exoratam habemus, vt huic desiderio nostro obtemperare velitis secundum eam quam