Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/113

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

23

apud vos fidem habemus, rem nobis gratissimam acturi, Quam mutua vicissitudine in similibus atque maioribus, vt auunculum decet, curabimus promereri. Serenitatem vestram altissimo commendantes. Ex arce nostra Regia Nykopensi die vicesima prima mensis decembris Anno octauo. 1) Hæc allocutio menda scribæ iterata est. sollut oikai an 34. Ad Regem scocie mutando in superioribus litteris pelita, propter nouum recessum etc. THE Excellentissime illustrissime ac potentissime princeps, frater et nepos amantissime. cum dudum induruisset animus noster erga eas iniurias, quibus ab rebellibus subditis nostris suecis, quod vos minime preterit, affecti sumus, Instituimus eam ob rem proxima estate in sueciam ire, vt superioribus litteris nostris, quass nouissime iussimus emanare, vos effecimus cerciores, Nobis vero in arce nostra regia Helsingborg nouissimo tempore constitutis, Nonnulli regni nostri suecie consiliarii causa nobiscum habendi tractatus, quod vicinum ad arcem est opidum, adierunt. Quos cum de ceterorum regni suecie incolarum pleno mandato nouimus regni negocia gerere, eos tandem in tractatum admisimus, qui inter tractandum, que pacis sunt, mirum in modum affectarunt. cuius gracia cum varios sermones in medium attulissent, tandem in nostram sentenciam ducti se amplius solito obligarunt, vt licet ex recessus tenore apertius intueri. Quoniam igitur ea, que tanta firmitate sunt polliciti, obseruari debere confidimus, quod exorabant, non potuimus non admittere, sed eas, quas dictus recessus in se habet treugas, iniuimus, Quamobrem futura estate proxima nolumus vos nostri intuitu quibuslibet expensis onerari. quod si dictos suecos vetusto more honestatis fedei capiat obliuio, vt dictum recessum ¹) non obseruari contingat, Exhine ea in re nullos nos tractatus inire velle, sed Iniuriis, quibus hucusque in diem lacessiti sumus, quas merentur penas refundere, tarditatem quoque supplicii grauitate confensare 2), ad quod inplendum vestre S. satellites atque naues sequenti anno in principio estatis, casu quo dictum recessum non obseruari contigerit, nobis auxilio futuros rogamus, Et de quo eorum numero nobis confidere liceat, nos effici cerciores, vnam preterea nauem aut duas, quas velis aptius agi et velocius noueritis, per vos precio nostro nobis comparari Rogamus atque in portum nostrum haffnensem ineunte primum proxima estate transmitti, quas, cum adhuc aduente fuerint, et per vos de precio certificati, promte soluemus, quod si sequenti anno belli necessitas obtulerit, duas vel tres naues nauali bello aptatas nostro precio soluendas nobis disponi rogamus. dedimus insuper ad cristianissimum francorum regem litteras nostras, vt nobis futuro anno auxilio sit casu non adimpleti