24
recessus, eas tamen litteras presentari nolumus vestro irrequisito consilio, quare, si eas non frustra presentari duxeritis, vestro erit arbitrio relinquendum, aut vestro nuncio aut per Norge nostrum armorum regem deferentur, cui mediis nostris litteris iussimus vestris mandatis vt nostris obtemperare debere. Amantissime nepos, nequaquam arbitramur, vos sedulas peticiones nostras moleste ferre, ea enim quibus nos accumulatissime affecistis ingencia merita, spem petendi tribuunt, que eciam apud nos nulla delebit obliuio. Erimus in similibus et maioribus promtissimi, quod si vestra causa quicquam nos facturos velitis, nequaquam nobis frustra mandari. Dedimus ad vos, amantissime nepos, in eandem sentenciam binas litteras, quas in euentum, quo ad vos minime peruenerint, denuo duximus renouandas, In hiis S. V. altissimo commendantes. Ex arce Regia haffnensi xxiij mensis marcii Anno mdix. 1) vt dictum recessum incuria bis scriptum est. 2) sic, scribend. haud dubie: compensare. Item Similis littera emanauit ad regem francie mutatis mutandis preter vltimas clausulas in fine litterarum etc. 35. Ad Regem scocie. Quemadmodum lubicenses nobis abeunte etate nullis nostris demeritis sed innata eorum malicia nobis infestos fuisse minime vos preterit, ita et nouissimis temporibus nouas nobis insidias parasse nolumus vos latere, quod enim innatum odium simulata sub amicicia retro actis temporibus palliarunt, in eum modum excreuit, ut datis ad nos epistolis palam faterentur, se quolibet indiferenter nauigaturos, exarsit que in eis rebellium subditorum nostrorum fauor, pro quorum salute vehementer affecti in sueciam ituri in multitudine numerosa naues adaptarunt, vt neque recessibus nobiscum habitis neque imperiali banno a dictorum suecorum confortacione contineri velint, sed vt eo liberius conceptam maliciam erga nos valeant exercere, imperialem Maiestatem falsis excogitatis et fraudulosis narracionibus circumuenientes imperatorias ad nos litteras impetrarunt cum effectu continendi nec eorum nauigacioni quouis modo impedimento essemus. estimarunt enim lubicenses feruenti erga¹) se non alias satisfacturos, nisi nos eorum machinacionibus grauibus damnis affectos imperiali eciam coram maiestate falso accusarunt atque causam nostram reddiderunt odiosam. Nos autem receptis imperialibus epistolis dedimus in responsum, quas narraciones lubicenses optulerant, eas longe a veritate esse, neque illis hac in parte deferri debere, Quod futuris temporibus, si requisiti fuerimus, nos optulimus apertissime probaturos. De igitur vestris benignitate et humanitate, quas indies experimur, indubie confidentes, amantissime nepos, vos statuimus hac in re consulere, instanter rogantes, vt arduis in negociis nostris, que