Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/117

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

27

acceptant, qui non suo nomine sed patris iussu regnum possideat. Quem hoc pacto eciam si suscipere nolunt, adductis tamen in primis istius recusacionis, ut supra de patre relatum est, causis probabilibus et necessariis cum regia celsitudine de summa quadam pecuniaria adeo perspicua et honesta, vt iustis viris iusta videatur, conuenire et pacisci singulis annis sue celsitudini cum firmissima solucionis fide necnon obsequia et seruicia quedam militaria R. M. ad eius requisitionem ex regno fidelitatis causa, quibus suam celsitudinem recognoscant, prestare debeant. Item prefati suecorum legati nomine et mandato pleno consiliariorum regni suecie R. M. politici sunt, quod eorum legati ad prenarratam dietam intendi 2) predictis punctis et articulis, antequam ciuitatem malmoigensem exierint, in omnibus plenarie satisfacient. Item castra calmarnie et borckholm, que R. M. hucusque manu armata possiderat, sub eius quieta et tranquilla possessione vsque predicti beati iohannis baptiste festum cum libera et secura victualium rerum necessariarum aduectione et euectione possideat. Atque premissorum fidem litteris eorum patentibus et strictissimis corroborauerunt. Datum ut supra etc. 1) Lege: recusent. 2) Sic. Fortas. legend. aut intenti aut intentam. 40. ¹) Ad Regem francorum in fauorem domini alberti marchionis brandeburgensis. Cristianissime Invictissime ac potentissime princeps frater consanguinee et confederate carissime. Haud ambigimus vestre celsitudini Iamdudum innotuisse nos maternamque stirpem nostram ex Illustri familia domus Brandburgensis ortum sumpsisse, succreuisse quoque deinde Postrisque nostris maius cum ex eadem domo oriundis affinitatis vinculum, quod unicam nobis admodum carissimam filiam nostram Elisabetam Illustrissimo domino Joachino Marchioni Brandburgensi, Sacri Romani Imperij archicamerario Principique electorj, Pomeranie, Stetinensi, Cassuborum, Schlauorumque ducj, Burgrauio Nurinbergensi et rugie principi, Affini generoque nostro carissimo, matrimonio Junxerimus, Ex quo diuina annuente clementia proles clarissima (nobis profecto mira nepotum iocunditas) surrexit. Quam ob rem prefato principi affini generoque nostro carissimo omnibus denique ex eius splendidissima familia descendentibus haud immerito afficimur. Extat preterea predicto domino Joachimo imperiali archicamerario generoque nostro frater, cui nomen Albertus est, optime Indolis adolescens, virtutum splendore conspicuus, in omni litterarum disciplina ita ingenue educatus, Ita elegans, vt quisque eum scientissimum principem facile iudicare possit. Qui cum ab ineunte etate, singularj vt arbitramur dej optimi maximj prouidencia, vite sanctimoniam castitatemque accurate obseruauerit, mundo se abdicando aspirat pio affectu ad spiritualem statum capescendum cultumque diuinum propagandum, In quo adeo quidem 4*