28
calescat, ut iam pridem fratre eius domino Joachino genero nostro etiam recusante subdiaconatus ordinem vltro susciperet. Cum etiam prefato affini nostro domino Alberto marchioni Brandburgensi etc., ob ingenitas suas virtutes, vite puritatem laudatissimumque eius institutum plurimum inclinamur, videmus quoque sepenumero ex plebeio genere humillimisque parentibus ortos diuino hominumque presidio ad ecclesiasticas dignitates maiores, pontificale quoque culmen promoueri, Curabimus igitur omnique conatu enitemur affinem nostrum Illustrem principem dominum Albertum Marchionem Brandburgensem etc. eo subleuare, ut pro decencia sua honoreque nostro inter maiores Romane ecclesie prelatos assumetur. Nouimus namque summos pontifices regum aliorumque principum instinctu quam plures depressioris longeque minoris condicionis et status in sacrosancte Romane ecclesie cardinales promouisse. Vestram igitur celsitudinem precibus quibus possumus enixe rogamus hortamurque, velit Intuitu nostro et amore, quem erga vestram celsitudinem gerimus, et ob pium desiderium nominati nostri affinis domini Albertj marchionis etc. tantis virtutibus nature que dotibus preditj litteras meliori ut poterit enarratione ad Sanctissimum in cristo patrem et dominum nostrum dominum Julium Secundum pontificem maximum conscribere apud suam sanctitatemque intercedere, ut pro solita pietate ac clementia dignetur predictum nostrum affinem marchionem Albertum sacrosancte romane ecclesie cardinalem creare atque ad instar aliorum cardinalium priuilegijs gaudere eundemque omni illorum gratia et fauore prosequi. rogamus etiam vestram serenitatem, vt suis oratoribus seu procuratoribus in Romana vrbe existentibus diligenter comittere velit, ut hoc negotium vna cum oratoribus charissimorum fratrum nostrorum francie 2) ac anglie regum in romana quoque vrbe degentibus omni cura solerciaque apud Sanctissimum dominum nostrum sollicitare velint. Quos ut suis hoc idem facturis comittant, pariter et amicissimis litteris nostris conuenimus, quodque vestre celsitudinis ceterique oratores omnes ea in re effecerint, petimus nos reddj cerciores, nobis quoque litteras sigillatas, quas vestra serenitas ad Sanctissimum dominum maximum pontificem suosque oratores in rem nostri affinis scripserit, et illarum exemplaria quam primum transmittere. quod si vestra serenitas, vt pro nostra coniunctione haud diffidimus, in vota nostra concesserit voluntatique nostre non defuerit, reddat nos mutua obligatione etiam in maiorj obnoxios, cui ad singula obsequia assidue sumus paratissimj. quem altissimus deus valere et viuere faciat feliciter et longeue. Ex arce nostra regia haffnensi vicesima octaua mensis aprilis Anno domini millesimo quingentesimo octauo nostro regio sub Signeto. 1) Cfr. Nr. 37 Not. 1. 2) Legend. haud dubie Scocie, quum ad ipsum Francorum regem, ut docet exordium, hæ litteræ datæ sint.