31
Quas diu feliciterque valere optamus. Datum Ex castro nostro Nykopingh die martis secunda mensis Maij anno vtsupra. Reuerendo In cristo patri Domino abbati Cistercie venerabilibusque ceteris abbatibus et patribus In capitulo ordinis cisterciensis proxime congregandis deuotis nobis sincere dilectis. 1) cum ea..... expos. fuis. Loc. desp. in quo aliquid incuria scribæ excidisse videtur, 43. Tractatus habitus inter serenissimum regem dacie etc. Regni que Suecie consiliarios et incolas in dieta haffnie infra octauas assumptionis marie celebratis anno mdix. In primis qualiter regni suecie consiliarii Regie Maiestati pro annuo tributo ex redditibus corone regni suecie certam summam quotannis exoluant, quamquidem summam annuatim ad festum diui iohannis baptiste de mense iunij in castrum calmarnie ferri et presentari faciant deputato ad hoc per R. M. eandem inibi absque omni impedimento seu contradictione in manus libere tradituri. Item eam vero summam prenarrato tempore annis singulis exsoluere stipulati sunt, donec et quousque cum Re. Ma. et trium regnorum consiliariis dietam celebrari decreuerint, in qua R. M. seu eius filium primogenitum cristiernum nomine, nomine tamen regis, pro eorum rege et domino in regnum suecie restituerint et reacceptauerint, talis vero R. M. et consiliariorum conuentus ad oras suecie, vbi mare versus ciuitatem holmis angustiat veluti in euripum wlgariter suenskesker, loco ad hoc idoneo celebrabitur. Quod si prefati regni suecie consiliarii conuentum illum seu dietam ad festum iohannis baptiste proxime futurum celebrari decreuerint, omnibus ut premittitur articulis et punctis protunc debite satisfacturi, hoc Regie maiestati infra natalia cristi festa proxime futura ad ultimum suis litteris significabunt. quod eciam si regia M. ad idem forte tempus prepedita aut aliis occupata negociis fuerit, ita vt protunc dietam illam commode visere non potuerit, consiliariis regni suecie tunc similiter infra festa natalia vel paulo post desuper certificabit, et tempus diete futurum regie sue M. congruum suis scriptis prefatis consiliariis intimabit. Talis vero diete seu conuentus illius prorogacio huius tractatus articulis et punctis impedimenti prossus nil prostabit. Item in prefata vero dieta seu consiliariorum conuentu de negociis causis et peticionibus R. M. prefatos regni suecie consiliarios et eiusdem regni incolas interuoluentibus, similiter et de castris calmarnie borcholm et insula öölandh atque de bonis nobilium ad plene tractabitur. Regia vero Maiestas prenominata castra calmarnie et borcholm cum insula ööland quiete et libere cum tuta aduectione et euectione, quousque prefata dieta, prout premittitur, celebrata et consummata fuerit, possideat.