32
Item possessiones vero et redditus prefato castro calmarnie attinentes vna cum opido calmarnie apud suecie consiliarios in idem tempus et simili ut premittitur modo quieta possessione permaneant. Possessiones vero et redditus omnes ecclesiarum et monasteriorum regni suecie in insula ööland sita ad monasteria ipsissima et ecclesias eousque cum omnibus eorum redditibus absque impedimento iam redeant. Verum enimuero si Regiam inter M. et lubicenses hostilis interuenerit discordia, suecie tunc regni incole lubicensibus ipsis bonorum nichil prossus afferant nec in aliquo eis opem auxiliumue prestent, quoadusque cum R. M. in firmum amicicie fedus redierint. M. igitur R. militibus suis hostium iter maritimum suorum iam classe nauium prohibentibus in primis iam nuper conditam pacem significabit, vt et ipsi a suecie regni incolis manus retrahentes tranquillam cum eis vbicunque pacem excerceant.ie Tractatus autem huius articulos et punctos singulos regni suecie consiliarii cum pleno mandato ad tractatum de regnorum pace emissi sub eorum honore et cristiana fide seruare polliciti sunt, quod si contra articulorum quempiam aliqua ex parte contrauentum fuerit, Jus Regie M. aduersus suecie regni consiliarios et incolas In nullo prossus diminuet seu impediet. Quod si interim M. R. obire contigerit, iuris quod cristierno primogenito eius ad suecie regnum competit, nichil prossus dispereat. Sit igitur cum hiis pax secura et stabilis inter R. M. et trium regnorum inhabitatores vbicunque locorum terra mari que. Sint captiui singuli ¹) munere pacis ab vtraque parte redemti et in pristinam libertatem restitutj. 1) Sive singulariter. 44.1) Ad scotorum Regem. Dedimus dudum ad vos litteras nostras, quibus excrescentem lubicensium maliciam efferatam que vobis significare proposuimus. In euentum vero, quo huiusmodi littere ad vos producte non fuerint, necesse duximus successus nostros ad vos denuo scribendos esse. Nequaquam igitur vos preterire arbitramur lubicenses in progenitores nostros regni dacie reges enormia facinora admisisse, que qualia sint, difficillimum narratu est. Sed in nos post suscepta regni gubernacula, quod in predecessores nostros feruentissimum odium conceperant, continuare non cessant tanto furore accensi, ut salutem nostram non modo moleste ferant, ut hoc illis semper vsu fuerat, verum eciam adiunctis sibi complicibus totis pro viribus impugnent. Ingenti eciam exercitu sueciam petierunt et quem inter nos subditos que nostros suecos nouum contractum nouerant,