33
summa diligencia rescindere conati sunt. Terras preterea nostre ditioni subiectas damnosis incendiis inuaserunt, Et cum a nobis nulla mollestia affecti sint, quod contra omnes principes innatum odium gerunt, hoc solum eos in tantos exrexisse insultus necesse est. volentes igitur inceptis eorum conatibus obuiare et commissis in nos penas refundere in holsaciam nos contulimus sperantes, fraternam operam nostro proposito minime deesse debere. Ne tamen belli quam iusticie cupidiores videremur, causam nostram reuerendissimi patris ecclesie lundensis archiepiscopi reuerendi que patris episcopi roskildensis necnon hamburgensis ac lunoborgensis senatuum arbitrio terminandam obtulimus, quibus tamen vestram serenitatem aut vnum sacri Romani imperii electorum tanquam superintendentem addidimus. hos enim controuersiarum nostrarum arbitros fore inter nos et lubicenses, vt extant super hoc inter nos confecte littere, dudum conuentum est, at coram dictis arbitris comparere velle elatis admodum lubicensium animis longe abesse visum est. Comperimus eciam ante aduentum nostrum in holsaciam inter fratrem nostrum et lubicenses tractatum quendam habitum esse, quo factum est, vt fraterno penitus auxilio destituti sumus. conuenit ad ultimum inter nos et lubicenses inter ducatus nostros holsaciam slesuigh et stormariam harum que terrarum incolas et lubicenses ex omni parte treugas seruari debere, Nobis regnis que nostris et eorum inhabitatoribus ab huiusmodi treugis omnino seclusis. Rogamus igitur, amantissime nepos, pro Inuicem fide nostra, quoscunque lubicenses in vniuerso regno vestro reperiri contigerit, hos omnes nauibus et bonis ablatis arrestari et captiuos detineri, vestra eciam diligenti soli(ci)tacione apud serenissimum anglie regem effici, lubicenses nequaquam in anglia melius quam in scocia haberi. quod eciam si vestro in regno satellites inueniri contigerit, qui propriis stipendiis per maris passagia lubicensibus insidiari voluerint, nostro nomine spolia, si que fortuna dederit, diuisuri secundum litteras nostras, quibus dictis satellitibus de saluoconductu prouisum est, vt tales vestra solicitacione inducti capite future estatis mare ingrediuntur sepe(dictis) lubicensibus omnem quam poterint molestiam illaturi, Et vt hiis negociis nostris consilia vestra impartiri velitis, amantissime nepos, vehementer Rogamus. Nauim preterea serenitatis vestre, quam margaretam vocitant, aliis tribus nauibus aiunctis vna cum satellitibus ceterisque omnibus ad rem bellicam necessariis nobis in obsequium mitti, vt infra pasca proxime futurum in quendam regni nostre noruegie portum, cui marstran nomen est, sese recipiant, preuio tamen vestro regio iusu, vt dictj satellites nostris aut filii nostri domini Cristierni etc. nostro loco mandatis sese obsequiosos gerant. Andream eciam bartuñ fratres que suos per vos licenciari petimus, ut futuram estatem propriis eorum nauibus nostris in negociis agant. Et si vestra auxilia, amantissime nepos, alias sepe deprecati sumus, hac tamen tempestate vehementius optamus, qua nepharias emulorum nostrorum amplissimas coniuraciones plus solito incrudescere videmus. Appareat ergo fraternus amor et quam apud nos indeficienter habetis clara fides, officia nostra, si 1. B. 1. II. (1852). 5