Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/125

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

35

sisnom ob izic to sex Ignatided ordid one trositne hyp 46. Pro Capitaneis et stipendiariis ad mare vocandis. Johannes dei gracia etc. Notum facimus vniuersis, ad quos presentes nostre peruenerint, quod nos vigore presentium damus atque concedimus saluumconductum nostrum omnibus et singulis stipendiariis et aliis quibuscunque has litteras nostras habentibus, volentibus proxima futura estate in mari orientali aut occidentali naualia bella excercere depredando spoliando inimicos nostros lubicenses et alios quoscunque dictis lubicensibus contra nos, subditos nostros, regna et dominia nobis subiecta auxilia vel asistenciam quamlibet prestantes, Ita ut liceat dictis capitaneis et stipendiariis in regna dominia et portus nostros se tute recipere, ibi anchorare et spolia, si que a dictis inimicis nostris fortuna dederit, partiri, res pro rebus comutare, Ire et redire, Ita tamen, quod quarta pars omnium bonorum, que a dictis Inimicis nostris per eos occupari contigerit, cedat in vsus nostros. Datum Haffnie xx mensis decembris Anno mdixº. 47. Robertus bartwn. Johannes dei gracia etc. Ad vniuersorum noticiam deduci volumus per presentes, qualiter earundem lator Robertus bartwñ hac estate contra nostros Regni que nostri inimicos et hostes in mari militauerit eisque naues, mercancias et cetera spolia, quocunque Nomine censeantur, abstulerit, damna quoque vbi poterat intulerit. Et nos vero ad omnia et singula damna, inimicis et hostibus nostris regni que nostri illata, spolia que in mari per eum quouis modo eisdem ablata sibi autoritatem nostram impertimur, singulaque et omnia per eum modo vt premittitur facta nostris nomine commissione et mandato facta dicimus et protestamur per presentes. Datum Anno decimo in mense septembri. 48. Ad dominum Sanctissimum. Post deuota pedum oscula beatorum Reuerenciam debitam et obedienciam filialem. Beatissime pater ac clementissime domine, Sanctitatem vestram meis ante litteris informaui, qualiter nonnulli fratres ordinis minorum In regno meo dacia sub regimine et obediencia ministri generalis existentes regula beati francisci et eorum professione plurimum abutuntur, prout eiusdem ordinis fratres in monasterio opidi mei koldingh 5*