Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/127

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

37

eum nidrosiensi ecclesie, que pastoris solacio destituta est, presulem prefici. hec quidem episcopalis sedes et metropolitana et Regni nostri Noruegie non minima pars est, Et qui huic pro tempore preest, primum in eo regno consiliariorum nostrorum locum habet, et in eius sentenciam sequentur, vt in plurimum vota feruntur. persuadeat igitur sibi Reuerendissima paternitas vestra non mediocriter nostra interesse dignum huic ecclesie pastorem constitui, qui et specialibus deuote preesse et rei publice Norice, cuius non infimam partem illi credendam fore necesse est, prouide consulere possit. Et quia dictum magistrum ericum dilectum admodum nobis, quem nunc presentem habetis et recomendatum facimus, in agendis ecclesiasticis negociis deo deuotum Inuenimus et in rei publice administracione prudenciam eius simul et fidem probatam habemus, vehementer Rogamus, velit paternitas vestra apud sanctissimum maximum que pontificem vigilanti opera efficere, vt ei de dicto episcopatu prouideatur. fraternum vestrum officium ea in re spectamus et, ne secus fiat, pro inuicem fide nostra confidimus. Morem gerat igitur paternitas vestra huic desiderio nostro Immortali gratitudinis officio nos deuinctos habitura. Datum. 1) Litteras incuria bis scriptum est. apignob sine sup, abing hind 51. Ad pontificem In facto domini Laurencii. Dedi ad Sanctitatem Vestram litteras meas in causa dilecti michi magistri erici walkendorp secretarii mei atque dilecti filii mei domini Cristierni electi in regem dacie et Suecie etc. cancellarii super nidrosiensi archiepiscopatu. Ceterum cum eidem magistro erico de dicto presulatu prouisum fuerit et munus consecracionis impensum, quam in Roskildensi ecclesia preposituram obtinet, cum canonicali prebenda ibidem non dubium vacare debere. Est quidem hec dignitas post episcopatum 2a, quam ad meam regiam presentacionem et ad ordinarii collacionem notum est pertinere. Confisus igitur de v. S. benignitate, quam votis meis vsque in presentiarum non memini defuisse, rem istam in meam sententiam ituram minime dubitans, Et ne secus fiat, plurimum mea interest, ad dictam preposituram Roskildensis ecclesie dilectum michi nobilem virum dominum Laurentium michaelis presbiterum secretarium meum presentandum duxi, humiliter supplicans, vt velit S. V. eidem domino laurencio et nequaquam alteri dictam preposituram fauere et in casu aduersi conatus, si quicquam in contrarium moliri contigerit, pro tutandis danorum regum priuilegiis vices benignas interponere, singularem michi complacenciam factura, apud S. V., quam altissimo commendo, obsequiosissime promerendam. Datum. began ajdo itoolib insonal ( inimol insos ali hoolib is istor zaluto, inalisomas bio sisaua 49 black moger af india