38
52. Ad Cardinalem in facto domini laurencii. Reuerendissime pater. cum dilecto nobis magistro erico walkendrop secretario nostro necnon dilecti filii nostri domini Cristierni electi in regem dacie et suecie etc. cancellario de nidrosiensi episcopatu prouisum fuerit, vt ad interponendas vices Reuerendissime paternitatis vestre id fieri minime dubitamus, quam idem magister Ericus in Roskildensi ecclesia preposituram habet, cum canonicali prebenda ibidem non dubium vacare debere. Hanc quidem preposituram ad nostram Regiam presentacionem per ordinarium loci conferri wlgatum est. dedimus tamen ad Sanctissimum maximum que pontificem in ea re litteras nostras notumque fecimus votum nostrum in eo esse, vt dilectum nobis nobilem virum dominum laurencium michaelis presbiterum ad dictam proposituram presentare velimus, et pro tutandis regum danorum priuilegiis, que in hoc negocio clare exstare paternitatem V. minime preterit, summi pontificis patrocinia in aduentum aduersi conatus deprecati sumus. Ceterum et V. R. pa., que apud nos non modicam fidem habet, eciam atque eciam oratam habemus, vt huius negocii curam nostri intuitu habere velit, pontificem que, apud quem auctoritate et gracia valet, in eam partem monere, dicto domino laurencio predictam preposituram fauere velit, alteri cuicunque minime optinendam, de canonicalique prebenda, quam ibidem vacaturam diximus, prouidere et partes dicti domini laurencii, ymo verius nostras, fouere dignetur et velit Casu, quo in contrarium, quod tamen fieri minime speramus, moliri quemquem contigerit. vehementi nobis animo est, Reuerendissime pater, sepe dicto domino laurencio nobis admodum dilecto, vt prefertur, prouisum iri. Et, quam vestra Reuerendissima paternitas in ea re operam dederit, prout pro fraterna fide fieri minime apud vos ambigitur, libentissime promerebitur. Datum. 53. Ad Cardinalem. Dedimus nuperrime ad paternitatem vestram litteras nostras in ea causa, que inter dilectum filium nostrum dominum Cristiernum etc. hamarensem que episcopum super nepharia factione est, An vero huiusmodi littere ad paternitatem vestram deuenerint, non satis exploratum habemus. denuo igitur Rogamus, vt velit paternitas vestra pro dicte cause celeri optato que fine habendo, quam indubie speramus, fidelem operam adhibere. De meritis cause et quo animo ea in re fuerit dilectus filius noster, ipse suis litteris paternitatem vestram, quam feliciter valere cupimus, certam efficiet.