40
mus, Inuictissimum principem dominum maximilianum Romanorum Imperatorem eorundem inimicorum nostrorum parti contra nos sedulo adhesisse. directis namque ad illustres germanie principes mandatis suis cesareis seuere eis inhibuit, ne nobis aduersus lubicenses bellum gerentibus quouismodo succursus prestarent aut auxilia, verum ut lubicenses et eorum partem fouerent et, quoad possent, defenderent, non attento, quod nos super ¹) de causis et negociis inter nos et eos vertentibus prompti eramus coram germanie illustribus principibus iuridice aut quouis alio modo experiri. Quare R. M. V. summopere Rogatam habere velimus, vt litteras suas regias ad Cristianissimum principem dominum ludouicum francie etc. Regem fratrem nostrum charissimum quam primum dirigat, vt ipse nostri intuitu et ob fraterni inter nos federis vinculum apud prefatum dominum maximilianum Romanorum etc. Regem sollicitet et suis regiis litteris seu quauis alia via procuret, vt idem dominus maximilianus illustres germanie principes natura et federe nobis deuinctos a sucursu nostro non auocet et tanto iure nobis debita auxilia atque seruicia non deneget, Neque in lubicensium partem contra nos et nostros eosdem principes sisti precipiat, attento, quod nos erga prefatum Inuictissimum Romanorum Regem fraterno more nos gessimus, Nec quidquid contra Regiam eius Maiestatem foret, perperam, vmquam egisse conscii sumus, Et ut prefatus noster charissimus francie Rex Inuictissimum Romanorum Regem edoceat, quantis lubicenses iniuriis nos et regnum nostrum indebite lacescere non desinunt, Equo que animo tantas operas nostri intuitu subeat, Nobis que pro fraterno amore, quem hac in parte erga ipsum gerimus, fideliter inseruiat. Speramus enim Regiam suam Maiestatem hac in re aut maiore nos vt fratrem suum charissimum nullatenus deserturam. Cum hiis valeat V. R. M. felix atque longeua. Datum ut supra. 1) Sic. Scribend. fortass. semper. 56. Ad Scotorum Regem, per georgium byssemesther. Excellentissime Illustrissime princeps ac potentissime nepos et confederate charissime. superioribus litteris nostris latore Roberto bartwñ vos certos reddidimus, quem in modum inter nos et lubicenses sucesserat, et que nobis et regno nostro damna illata sint, eisdem litteris nostris exposuimus, auxilia vestra contra dictos emulos nostros attente deprecati. Et quia futura estate, quam hunc usque in diem passi sumus, fortiores hostium impulsus prestulamur, pro fraterna et Inuiolata fide nostra Rogamus, vt dictis emulis nostris vos hostem gerere et nobis suppetias ferre velitis fraterna que auxilia totis viribus impertiri, satellites et naues vestras nobis in obsequium missuri, qui capite future estatis in portum nostrum haffnensem sese recipiant, et de quo satellitum et nauium numero confidemus, vt vestris litteris in primis certi reddamur, non mediocriter