Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/131

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

41

affectamus, fraternas vices, s, cum requisiti fuerimus, indubie reddituri. Ex kalundborg xii mensis octobris Anno xmo.de olmboe 800 ba aldon bompok nog hor 53. horm simini mish contagioning stunning, soste tube murios sonidal Ad dominum cardinalem. Reuerendissime pater, nequaquam paternitatem vestram preterire arbitramur, hemmyngum gaad, qui in contemtum apostolice sedis lincopensis ecclesie bona administrat, iam dudum ecclesiasticis censuris innodatum esse et multiplicibus enormibus irrititum criminibus, verum quia vitium vitio aditum (et) viam parit, dictus hemmyngus gad¹) ratus non satis esse sibi, que in suecia contra nos nepharia traditamenta instruxerat, ad lubicenses, qui nobis et regno nostro dacie apertissimos sese hostes gerunt, deficit, sub quorum capitaneo nauali bello preterita estate visus est militare. Hic in lubeca apud dictos emulos nostros hunc diem degit instantem hiemem ibidem acturus, et quem apostolica sedes ob ingentia scelera christiana communione seclusit, hunc lubicenses ciues nedum colligunt, sed et venerantur et colunt, neque diuinis secluditur officiis, qui tanto tempore excommunicacioni subiectus apostolice sedi aduersatus est. Nos vero ea in re eciam interesse nostrum existimantes, sediciones tradimenta spolia incendia homicidia et cetera innumerabilia damna nobis subditis nostris et regnis illata, que singula dificilia admodum narratu sunt, mente reuoluimus, quorum omnium occassionem dedisse et auctorem fuisse dictum hemmyngum gaad euidentissime constat. paternitati igitur vestre hiis scriptis nostris instantes preces fundimus, vt velit apud Sanctissimum in cristo patrem dominum Julium diuina prouidencia pontificem maximum, quam in apostolicam sedem dictus hemmyngus gaad rebellionem tulerat, diligenter exponere et ne ceteris cedat in exemplum, ad condignam correxionem exhortari. procuret eciam in fauorem nostri paternitas vestra et 2) Reuerendissimum in cristo patrem episcopum lubicensem apostolicum mandatum, vt dictum hennyngum gaad, qui in scandalum vniuersale cleri scelestissimam vitam deget, capi faciat et expensis sanctissimi Romam mittet, non nisi in manu forti a congesta malicia reuocari poterit, lubicensibus quoque ciuibus sub penarum appositione mandatum apostolicum dari ³), ne dicto lubicensi episcopo quouismodo impedimento sint aut obstaculum vllum ponant, quo minus predictam commissionem execucioni mandare possit, ymmo consilium et auxilium requisiti impendant. dedimus ad Rm dñm Cardinalem arborensem in eundem effectum litteras nostras, Instanter Rogantes, vt iunctis Inuicem consiliis, que nobis hoc in negocio conducere possunt, procurare velitis et dicta mandata ad nos quam primum remittere. Morem gerat igitur paternitas Vestra huic supplicacioni nostre, Et nos ad singula vota paratissimos habeat, quam prospere valere cupimus. 1) In orig. menda scriptoris legitur had. 2) Legend. ad. 3) Sic. Legend. detur. 1. B. 1. H. (1852.) 6