42
mustab at terzo linaal 201xondon 58. biting ringnia sido Ad dominum cardinalem senagalensem etc. aqua ending pool sil Johannes dei gracia etc. Reuerendissimo in cristo patri domino M. tituli sancte marie transtiberinj presbitero Cardinali senagaliensi Reuerenciam cum sincero fauore. Reuerendissime pater, dilectus nobis hermannus langebeck proconsul ciuitatis nostre hamburgensis, missis ad nos litteris suis nobis supplicari fecit super resignacione beneficiorum, que per mortem cuiusdam magistri detleui langenbeck vacabant et paternitati vestre reseruata nouimus in fauorem magistri alberti langenbeck, ad paternitatem vestram litteras nostras dare velimus. Nos vero dicti proconsulis merita, que erga nos plurima sunt, in memoriam reuocantes ad supplicacionem suam litteras nostras annuimus, paternitatem vestram eciam atque eciam orantes, vt prefato magistro alberto langenbeck dicta beneficia dimittere dignetur et velit, Excepta tamen prepositura Ripensi, super cuius resignacione in fauorem dilecti nobis domini Johannis Reff, illustrissime domine regine charissime conthoralis nostre cancellarii, priores ad paternitatem vestram litteras dedimus. Condescendat igitur paternitas vestra desiderio nostro, et nos sibi immortali gratitudinis officio deuinctos faciet, quam feliciter et longeue valere vehementer cupimus. Ex arce kalundborg x die mensis nouembris Anno xº. 59. Ad Regem anglie. Hanipa Johannes etc. Retulit dilectus nobis paulus sasteleuen de amsterledam illustrem principem dominum Ricardum ducem eboraci etc. sibi in certa pecuniarum summa obligatum fore et in spem promcioris solucionis ad V. M. litteras nostras deprecatus est. Rogamus igitur, Illustrissime princeps, causam dicti pauli singulari Vestre Maiestatis benignitate foueri et prefato illustri principi domino Ricardo duci etc. persuaderi, vt prenarrato paulo debiti solucionem accelerare velit. persuadeat et sibi M. V. in hoc rem nobis singulariter gratam fieri et fraternis vicibus tute confidat, quam et feliciter valere incessanter cupimus. Ex haffnia xxii die mensis nouembris Anno xmo. 60. Ad dominum Ricardum ducem eboraci. Illustris princeps. ad preces dilecti nobis pauli sasteleuen requisiti sumus, vt super certo debito ad vos litteras nostras dare velimus. Rogamus igitur, vt precum nostrarum intuitu dicto paulo debiti solucionem accelerare et omnimodo non demorari