45
mus. A peregrinacione autem, quam in partes exteras M. V. in animo habere nouimus, pro vtraque nostra et regnorum salute omnino abstinere consulumus atque fraterne exhortamur, temporis mutabilitatem et rerum successus animauertentes. Malos, quos dudum vestris pro nauibus optastis, in regno nostro noruegia disposuimus, in scociam propria nostra naui quam primum M. V. transmissuri, Quam semper in prosperitate et rerum augmento deus maximus ad vota diu conseruet. Datum etc. Anno ximo. 66. Ad dominum Sanctissimum. Beatissime pater. cum ad preposituram Roskildensis ecclesie, quotiens eam vacare contigerit, qui pro tempore rex dacie fuerit, personam presentare et nominare habeat, hoc enim ius ab apostolica sede danorum regibus singulari quadam benignitate indultum esse wlgatissimum est, ad vacantem nunc preposituram eandem per munus consecracionis Reuerendissimi patris domini Erici walkendorp nidrosiensis ecclesie Archiepiscopi dilectum michi nobilem virum dominum laurencium michaelis ecclesie haffnensis decanum, quem propter deum et virtutum eius merita singulari dilectione inuenio prosequendum, Sanctitati vestre presentatum offero per presentes, obnixe Rogans, vt dignetur et velit E. S. V. ad ¹) hanc presentacionem meam prefato domino laurencio dictam preposituram conferre, Rem michi pergratam factura apud E. S. V. obsequiosissime promerendam. Ex arce mea kalundborg xx mensis septembris Anno xmo. 1) ad incuria bis scriptum est. 67. Ad Scotorum regem. Excellentissime illustrissime ac potentissime princeps nepos et frater amantissime. litteras nostras super nonnullis malis pro vestrarum nauium vsu transmittendis nouissime ad M. V. dedimus, quos pronunc per latorem presentium familiarem nostrum eidem M. V. dirimus 1), Instanter deprecantes, quatinus eosdem grato animo acceptare velit. Et si in maioribus M. V. morem gerere poterimus, vices nostras, prout fratrem et auunculum decet amantissimum, M. V. semper indefessas reperiet, Quam in prosperitate et cunctorum votorum felicitate deus maximus diu ad vota conseruet. flensborg etc. 1) Sic. Legend. haud dubie dirigimus. Ex arce Pupils alonuiba alag qorma antiaiupor zinnia 19 mums situen mRITY