46
68. thirt Ad dominum Henricum anglorum regem. Illustrissime princeps frater et confederate charissime. Qui nouissime ad nos venerant capitaneus seruitores que vestri commendatorias litteras deferebant. Nos igitur, quos de familia vestra nouerimus, singulari semper fauore prosequimur non modo litteris sed et fraterno moniti amore humanitatis eis officia curauimus exhiberi, que singula eorum relacioni relinquimus. Ceterum Illustrissime princeps frater et confederate charissime, quos lubicenses hostiles insultus fecerant, scimus vos non latere. Dedimus ea in re ad vos priores litteras nostras, que tamen hoc in negocio gesta sint, paucis dicemus. Obtuleramus dudum nos paratos Judicio sisti et principum sentenciis parere ad omnes eas, quas lubicenses contra nos causas habere contendunt. ipsi vero belli quam iusticie longe cupidiores rebelles subditos nostros Suecos, quos ob ingentia scelera catholica communione seclusos et imperiali nouerant banno subiectos, concitare non formidarunt. Ciuitates eciam reliquas ad occidentale mare situatas contra nos ceterosque principes concitarunt, vt vnitis viribus socia arma mouerunt. Rem non nouam neque inauditam referimus, cum plebea in principes odia recolimus et seuire semper ignobile wlgus, creuisse tamen plus solito hac tempestate nostra potentes 1) plebeorum conspiraciones experti, rem non modo nostram, sed et omnium principum commune(m) agi putamus. Ad elidendas denique dictorum lubicensium, qui nobis ceterisque principibus sese hostes gerunt, nepharias machinaciones principes et amicos nostros duximus inuocandos. Vos igitur, Illustrissime princeps frater et confederate charissime, qui successistis in eam, que inter illustrissimum felicis recordacionis genitorem vestrum et nos fuerat, fraternam confederacionem, Hiis litteris confidenter aggredimur, pro fraterno amore Rogantes, vt depost dictis lubicensibus damna molestias et incommoda inferre velitis nobis contra eos eam fraternam opem laturi, quam a nobis, si quando nos requiri contigerit, 2) prestolari velitis, scituri pro certo, quecunque nobis contra eos auxilia impensa fuerint, nequaquam hoc ingratitudine preteriri debere, sed fraternas vices Indubie reddendas. Dedimus ad vos seruitori vestro has litteras nostras, ut eo tutius in manus vestras deferantur semotis hiis, que nunc in itinere sunt, hostium insidiis, Non mediocriter deprecati vestra responsa ad nos quam primum rescribi. Morem gerite igitur, Illustrissime princeps frater et confederate charissime, ad ea, que vobis complacitum iri nouerimus, vt fratrem decet, Nos paratissimos habituri. Datum in Castro etc. 1 Vel patentes. 2) In orig. congiterit. ni in aidoir ty paou shu minal unibasurden antanon