47
69. Ad Judicem Camere imperialis. Premisso sincerrimi fauoris affectu. Magnifice domine iudex et commissarie, negocia, que ad vos nostro nomine perferat Nobilis dominus lago de vrne iurium doctor consiliarius et orator noster, vestris ope et auxilio penes cesariam maiestatem desideramus maximopere comendari, volentes eam eximiam operam vestram sincerrimis fauoribus compensare. Ex haffnia die conceptionis marie Anno xmo. to bea alex 109 robotuot Ad eundem dominum regem anglie. andOn Relatum est nobis nouissimis diebus latrunculos quosdam, a nonnullis de hansa in occidentale mare emissos, subditos vestros nauibus et bonis spoliasse, qui cum predam abducere sperassent pro arbitrio part(it)uri, superuenientes satellites nostri (quibus erga subditos vestros, quotiens eos obuios habuerint, humanitatis officia iniunximus) ut nouerint anglicos esse, mox hostium manibus eripuere, et ereptos recuperata nauium et bonorum possessione in angliam remiserunt. aliam deinde nauim anglicam mari occidentali captam in portum cuiusdam ciuitatis de hansa, cui nomen staden est, abductam ferunt. qui ceperant eam, merces ibidem anglicas spolii more partiti sunt. Nec deerunt forte, qui satellites nostros huius criminis reos asserant, quibus apud vos nullam fidem esse volumus, quos enim stipendiarios milites nostros maria trensfretare iussimus, scimus ad regium mandatum nostrum erga subditos vestros omni immanitate abstinere. quod Si in regna et dominia nostra inciderint, qui anglicos tanta affecere iniuria, vices nostras apponemus non desituri, donec subditorum vestrorum restitucioni consultum iri viderimus. verum quia non minimum ad culpam accedere videtur piratas benigne excipere, difficillimum creditu est consilia mandata que ciuium de hansa anglicorum spoliacioni defuisse, in quorum portum Rapte anglice merces deferuntur, vbi Raptoribus libera spoliorum disposicio conceditur. vestrum igitur erit, Illustrissime rex confederate charissime, nedum subditorum damna sed et regii nominis despectum estimare in facinorosos Raptorum ocultatores, ciues de hansa condigne animaduertere peractam que Iniuriam nequaquam inultam preterire. Neminem latere arbitramur plebeos contra communem principum salutem vetusta quadam factione moliri, patienciam autem principum in facinorosos ciues perniciosum exemplum posteris transsmisisse antiquitas docuit. Condescendite huic consultacioni nostre, ciuibus de hansa, quibus principatus nomen incessanti odio fuerat, ob illatas iniurias penas reuisuri. Neque vltionis difficultatem videmus, qui vestro in regno lubicensium aliorumque ciuium de hansa assidua comercia nouimus. pro fraterna eciam Inuicem fide nostra Rogamus, vt nobis, qui in prenarratos