49
73. sighan of anilovebasqué silica of a coison sjed stoly Jugidos pon unaliper is sixton andisi Ad regem ffrancie littere promotoriales. A Cristianissime Inuictissime ac potentissime princeps. retulerunt nobis benedictus pogewisk et Jacobus Rantzow franciam se petere velle sperantes regio vestro seruicio sese mancipandos, et vt melius haberentur, promotorias litteras nostras affectabant. Rogamus igitur, cristianissime Rex, vt dictos Jacobum et benedictum ad has preces nostras in vestrorum seruitorum numerum colligere velitis, vt litteras nostras sentiant sibi profuturas, Rem nobis gratam facturi et ad complacendum vobis nos in similibus paratissimos habituri. valete. Ex flensborgh xii marcij Anno xij. 74. Ad Cardinalem senagaliensem. Reuerendissime pater. dedimus in mandatum latori presentium Domino Johanni wlff secretario nostro impetrande dispensacionis negocium in fauorem dilecti nobis magistri auonis bilde cancellarii nostri super duabus duabus ¹) incompatibilibus simul retinendis, prout idem dominus Johannes wlff V. Reuerendissimam paternitatem latius informabit, Quam eciam atque eciam oratam habemus, vt negocium hoc nostri intuitu commendatum habere velit, eius que curam gerere, diligentem solicitacionem ab eodem non retractura, donec dicto magistro auoni bilde ex sentencia euenerit, vt quas nunc habet prelaturas, securus et quietus possideat, in quo non modicum complacitum iri vestre paternitati persuasum esse volumus. sed et alia, que dictus dominus Jo. wlff in commissis habet, vt factum ecclesie Roskildensis super nouo assummendo pontifice, ac demum reliquiarum et indulgenciarum negocium vestre paternitati commendatum esse volumus, Rogantes in hiis auxilium et fauorem paternitatis vestre, quam felicem valere cupimus. datum haffnie 2a feria proxima post palmarum. 1) Sic. Legend. haud dubie duabus prelaturis. 75. (Ad Cancellarium friderici ducis holsacie.) ¹) Magnifice domine Cancellarie. super commissionibus et articulis vestris nouissime recitatis Iussit R. M. per hunc modum responderi. In primis, super inhibicione facienda subditis Regie maiestatis de non emendo ceruiciam hamburgensem in ducatibus holsacie et slesuicensi. Respondit R. M. se velle quanto citius per suo(s) commissarios requisitionem, 1. B. 1. H. (1852.) 7