Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/143

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

53

nerunt, Atque in miseriarum m et sortis sue Refugium nos pro humanitate orarunt, vt nostros fines sibi Impune adire, Res et quam habent societatem liberius circumagere, et donec incontinente 1) abnauigent, quiecius consistere liceat. Postulata facile id hominum genus impetrat, quod miseris et iactatis viris succurrere Regium semper duximus. Ita aliquot iam menses bene et probe hic versati, ad te, Rex et Auuncule chare, in daciam festinant. Sed occeanum transmissuri nostras litteras exorant, quibus Celsitudinem tuam horum cerciorem Reddamus, simul et gentis Calamitatem tue munificencie Commendemus, que eo tibi quam nobis notior creditur, quo egiptus tuo Regno vicinior et ma or horum frequencia tuo diuersatur imperio. Rex et Auuncule confederate felix vale. Ex Regia nostra Apud Linlithqw die iulij tercio Anno salutis quinto supra millesimum et quingentesimum. James Rex. Ex archetypo chartaceo cum vestigiis sigilli cera rubra impressi atque præscriptione ad Joannem regem, cum versibus 1-3 de verbo ad verbum congruente. ¹) sic. 4. Illustrissimo potentissimoque principi et domino, domino Jacobo dei gracia Scotorum Regi Inuictissimo domino fratrique Nostro carissimo Cristina eadem gracia Datie Suecie Noruegie Slauorum gottorumque Regina Slesuicensis Holsatie Stormarie atque Ditmercie Dux, Nata Saxonie, In oldenborg et delmenhorst Comitissa, Salutem in omnibusque statum prosperum. Audiuimus, Dux Inclite, multorum relatione nostri te semper solicitum successus fuisse, graui molestoque animo Suecis ab Imanissimis nostram captiuitatem tulisse. gracias Inde tibi tenemur habemusque ineuum. fecisti quod intimus vix peregisset amicus. gratias dico Iterum summo deoque laudes. Cessent nunc conuicia opprobriosa, Iniuriosa, scelerata latra. Nunc cessant verba, que noctu et die aures tunc hausere nostre. superauimus, ac sat est, faminam, tot aduersa perpessimus: famem, belli strepitum, tumultuosos Insultos, semestrem et vltra oppugnationem. Epidimiem vero intestinam arcis huius pestifere silentio transgrediamur, Nongenta que hominum robustissima membra absumpsit vna, Quorum nec telo nec ense periit quoddam, saltem labe. est genus morborum, idropem phisicj dicunt, peiusque schörbug Idioma nostrum habet. grossioribus salcis corruptisque fetum cibis premit anhelitum, nutritiuis artubus stipatis, tunc gingiuas inflat densque solutus masticare cibum negat. tunc pedum tumor, discolorata pictura, contractis neruis, abdicet gressum. si hoc quidquam diu permansit malum, vitalem spem morte strictura claudit. Scripsimus precipuo hec ad te veluti amico nostro, que pluribus etenim ¹) nota esse vellemus. tue namque nostrum ditionj posse libens offerimus nos, nosque tuis semper deditam obligatamque reperies obsequiis tuis paratissimam. Vale, dux Inclite, Scotie gemma. Ex castro nostro haffnensi decimatertia marcij Anno salutis Mdsexto, Nostro reginali sub secreto. 1) sic. Ex charta aut apographa coæua, aut primæ scriptionis. 7**