55
nostro charissimo, Jacobus eadem gracia Scotorum Rex Salutem et felices successus. Serenissime princeps et Auuncule fidissime, Seilannd, nuncium tuum cum precipuo ab armis francorum Rege MontJoye viro Rerum perito ad nos a te redeuntem audiuimus, commissa ei negocia intelleximus, et ad superillustrem et Cristianissimum francie Regem, communem nobis fratrem Consanguineum et Confederatum, misimus atque ei litteras ad pares galiarum et Regni proceres dedimus, quibus tua negocia et nuncium commendauimus. Ac dum in franciam transit, Illustrissimum anglorum Regem patrem nostrum potentissimum federis et amicicie tecum firmate nostro Jussu ex Itinere sollicitat, vt tue maiestati contra Rebelles et hostes vsui foret, Id quod interea legati nostri glasguensis decanus et Leo Armorum Rex ad te emissi secum clarius egerunt. Placuit francorum Regi confederato nunciata per me Consobrinj nostri filij tui affinitas, et processissent postulata, si in tempore petita regis cognata fuisset, aut tunc innupta mansisset. Aduersus lubicos tibi hostes quantum laboris ad pacem firmandam, et quid presidij ad arma ex amico Rege exspectasses, partim Regis gallorum littere Indicant, partim ex tuo Seiland cognosces, Cui item Rex gallie litteras et mandata ad me dedit. Sed ex gallijs reuersum huc tuum Seilannd (vt Jussimus) ob perturientem ¹) Reginam diucius morati sumus, et quod cum lubica gente Inducias pepigisse fama te diuulgauerat, Et quod notum tibi in primis volui, quicquid Regina nobis peperisset, vnde natum huic regno suum heredem nunciamus, que Res tibi tante voluptati merito esset, quante vnquam fieri posset, quod Jam certa proles ex tuo sanguine hic Regnatura videatur, Id quod tuus Seilannd fide et taciturnitate bonus, nostro nomine dicet, simul animum nostrum ad commissa articulorum negocia docebit, Tu Illi queso nostris verbis credere velis, et eum nos tenuisse scias. Excellentissime Illustrissime et potentissime princeps, auuncule et confederate carissime, in longos et felices annos vale. Ex Regia nostra Apud Sacram Edem salutifere Crucis, Pridie nonas martij, Anno salutis Sexto supra millesimum et quingentesimum 2). James Rex. Paniter. Has litteras, jam prius in Epist. reg. Scot. I. 60-61 typis excusas, nos hic ex archetypo chartaceo damus, cui sigillum adest optime seruatum, et præscriptio cum inscriptione verss. 1-3 congruens. 1) sic. 2) Id est: sexta die Martii anno mdvii. 17. Illustrissimo et Potentissimo Principi Johannj Dei Clemencia Danorum Suecorum Noricorum Slauorum et Gothorum Regi serenissimo fratri Auunculo et Confederato nostro charissimo Salutem et Rerum incrementa. Serenissime et potentissime princeps, frater et auuncule charissime, audiuimus nuper, quo pacto subortum cum lubica gente bellum non minus prudenter quam oportune composuisses. post ex tuis ad nos litteris