62
dñm Sigismundum polonie regem Successoresque et heredes suos sua regna et dominia communitates suas vasallos et regnicolas quoscunque partibus ex altera est atque erit Secura pax, amena tranquillitas, mutuus amor, charitatis vnio veraque amicitia, perpetua Confederatio et alligancia indissolubilis in euum duratura, et per presentem Confederationem erimus Nos et supradictus rex polonie Sigismundus, Nostrique heredes et successores dacie et polonie reges erunt adinuicem boni veri indubitati atque fideles fratres vinculo perfecte vnionis et amicitie nexu in bona et sincera fide confederati. Predictorum vero regnorum nostrorum homines possint et valeant predicta hincinde regna nostra et dominia Secure et libere mutuo visitare necnon inibi morari mercari aliasque negociari iuxta et secundum consuetas et approbatas consuetudines regnorum, Omnia tamen et singula, prout condecens fuerit et quemadmodum exteri homines nostris in regnis faciunt, debite soluturi. Item Suadente caussa rationabili alter nostrum alteri assistenciam fauorem et auxilium debeat, dummodo poterit et sibi competens ac congruum fuerit, debite impartiri juxta tamen cuiuscunqne nostrum oportunitatem atque consensum, alterque nostrum alterum concordia iusticia ac equitate rebus sic exigentibus tractandi liberam habeat facultatem. Nos igitur Joannes rex supradictus ad omnia et singula premissa in omnibus et singulis punctis et articulis supradictis fideliter adimplendis firmiter tenendis et inuiolabiliter obseruandis Nos ceterosque heredes et successores dacie reges hiis nostris litteris obligamus, saluis tamen semper et omni ex parte illesis quibuscunque confederationibus et vinculis per nos inantea cum ceteris Serenissimis regibus regnis seu principibus celebratis atque conclusis. In quorum omnium fidem firmiorem Secretum Nostrum presentibus duximus appendendum. Datum in castro nostro haffnensi xxiiij Augusti Anno etc. mdnono. Ex apographo chartaceo fere coæuo. In dorso: Copia confederacionis inter Joannem olim dacie et Sigismundum polonie reges Inite. 15. Illustrissimo ac potentissimo Principi Dño Joanni Dei gratia Dacie Suecie Noruegie Sclauorum Gottorum que Regi, Duci Slesuicensi, Holsatie, Stormarie, ac Ditmertie, Comiti etc. fratri et Confederato nostro Carissimo, Henricvs eadem gratia Rex Anglie et francie, ac dominus Hybernie. Salutem et prosperitatem. Legimus litteras V. Mtis ex Arce haffnensi vltima Decembris proxime decursi ad nos datas, quibus vestram aduersus Lubicenses grauem et multiplicem querelam primum Intelleximus. Deinde que V. Mtas a nobis desiderat, habunde inspeximus. Dolemus profecto pro mutua nostra fraternitate et amicitia huiusmodi Controuersias et Hostilitat(es) ac pre-