63
cipue insultus et incendia in vestra Regna Dominiaque per ipsos Lubicenses patrata. Et si legittime nostroque cum honore has Iniurias, quas V. Mtas sibi illata(s re-) citat, vlcisci possemus, partes profecto nostras taliter interponeremus, quod ipsi Lubicenses manifeste intelligerent non mediocriter nobis displicuisse. Verum quia Ansa Teutonica, cuius non parua pars est Lubeka Ciuitas, a multis retroactis annis certis quibusdam libertatibus atque Immunitatibus in hoc nostro Regno gaudet, et proinde est (e)tiam, ac fuit semper (durantibus ipsis libertatibus et Immunitatibus) tam progenitoribus nostris Regibus quam nobis quoque ipsis amicitia Coniuncta. Iccirco non possumus fidei et promissioni nostre date vllo pacto Contrauenire, aut hostile quidquam in illos moliri. Nihilotamenminus ipsos lubicenses hortaturi sumus ad pacem cum V. Mte habendam atque ad (om)nes lites et Controuersias, quas vobiscum habent, compromittendas. Quod libenter sumus facturi V. Mtis gratia et Intuitu, Que sibi firmiter persuadeat, non minore dilectione, minus vere fraterno amore a nobis diligi et amari, quam a Serenissimo Rege bone memorie nostro patre fuerit vnquam dilecta. Quod vero ad saluum conductum attinet vestro seruienti concedendum, vt ab hoc nostro Regno in Scotiam tute valeat proficisci, Jussimus huiusmodi litteras nostras Illi Tradi, facturi imposterum multo maiora, cum tempus et occasio postularit, pro V. Mte, Que diu sospes ac felix valeat ad vota, et quam rogamus, vt quandoque de sua Incolumitate et suis felicibus successibus suis litteris nos Certiores velit reddere, quod haud dubie est futurum nobis quamplurimum gratum. Ex Palatio nostro iuxta westmonasterium die xxviij februarij Anno dñi Mo. D. IX° 1). Et Regni nostri primo. Henricus R. In dorso: JLLVSTRISS ac potentissimo Principi Dño Joanni Dei Gratia Dacie, Suecie, Noruegie, Selauorum Gottorumque Regi, Duci Slesuicensi, Holsatie, Stormarie ac Ditmertie, Comiti etc. fratri et Confederato nostro Carissimo. Ex archetypo membr. cum vestigiis sigilli cera rubra in dorso impressi. 1) Id est: MDX. 16. Illustrissimo Potentissimo et Excellentissimo Principj Johannj dei gracia dacie Suecie Norwegie Slauorum et Gothorum Regi, Slesuigensi holsacie stormarie et ditmarie duci, In oldenborg et delmenhorst Comitj, fratri et Consanguineo nobis Carissimo, Margareta eadem benignitate Scocie Regina salutem amorem et integram dilectionem. Illustrissime potentissime et excellentissime princeps frater et Consanguinee carissime. Litteras vestras nobis gratissimas suus armorum Rex ad nos dedit, quibus Regem nobis maritum negociorum et rerum vestri regni meminimus, meminisseque studebimus, quamuis admonicione in rebus vestris non egeat, quas non aliter ac suas I B. 2 H. (1853.)