65
sem nos Inuitatos referes, vt se cerciores omni properancia reddamus, que auunculo regi dacie etc. ac nobis erunt partes, si anglus franciam Inuadat, id quod ex auunculo nostro intelligere eciam affectamus, si anglus arma in nos moueat. nam cristianissimo regi auxilia ferre non modo sumptus et impensas omnes reponj, sed maiora in nostros hostes auxilia a gallorum rege vicissim nobis futura fore, certum est. Vnde in presens amiciciam ostendere et firmatum pridem vtrinque fedus aperire nobis visum est, vt francorum regum familia auunculum regem et nos in tempore sibi auxilio affuisse, et subsidia ad vim pellendam attulisse memoret, vt dacorum et scotorum regum familie francorum rex perpetuo debeat. nam ex serenissimo anglorum rege aduersus lubicos nuper Inuocato auunculus Rex, quid sit consequutus, sua memineret maiestas. Proinde sacius dicito, vt auunculus rex dacie hoc tempore suspectiore, compositis cum hoste inducijs, classem et milites seruet in armis et nos cerciores omnj diligencia per te reddat, quemadmodum velit et possit auxilio esse, et quibus copiis et condicionibus cristianissimo regi et nobis, si per Anglos Inuadamur, ad vim refrenandam auxilia submittere volet, et singulariter responsa scripto et in litteris repetito et reliquorum, que verbo dicenda credidimus, memento. James Rex. A Secretis Panitar. Ex ipso archetypo chartaceo, cui in tergo inscriptum est: presentate dominica trinitatis haffnie Anno domini mdxijo. Has litteras, in Epistolis Jacobi IV, Jacobi V et Mariæ, regum Scotorum, eorumque tutorum et regni gubernatorum etc. etc. (Edinburgi 1722-1724 in octauo) vol. I pag 146-148 iampridem typis excusas, nos ob variantes archetypi lectiones hic iterum damus. 18. Articuli secreciores Regis scotorum commissi suo armorum nuncio Carrik apud Linlithqw vigesimooctauo mensis Maij ¹) supra millesimum et quingentesimum, vt ad Illustrissimum sibi auunculum Regem Dacie etc. referat. Ex Litteris auunculi Regis ad nos transmissis et exemplis litterarum suarum nostris inclusis ad cristianissimum regem comunem confederatum intellexisse nos significabis, Auunculum regem ad sanctissimum oratorem missurum, vt locum neutrum habendi concilij et eum quidem in germania quasi magis securum et accessu peruium per se et amicos principes impetret. quod cum obtineri non facile speremus, Presertim quia omnia in penis Ruant et vi et armis agantur, Et quod post oratoris nostri ex Italia discessum grauiter sit seuitum, excercitus profligati, vrbes direpte, et cristianus miles ferro vndique interemptus, Tamen nostros Rursus in presens submittere oratores decretum est, vt tam paci procurande quam habendo concilio Inuigilent et insistant. Quamobrem postulabis ex auunculo rege, vt oratores suos pro pace et concilio cum nostris Ituros et tractaturos, aut commissionem suam magno sub sigillo subscriptam loco pro