4
Sancte matris ecclesie clauibus in contemtum atque anime sue graue periculum, pertimescendum est, vt id aliis in perniciosissimum exemplum vergeat, Cum Sentencie et censure ecclesiastice, quibus idem hemmingus gaad intrusus irr(et)itus existit, nullum sortierentur effectum et maxime quia ad decretum earum ad instanciam cardinalis processum est. Verum, pater Sanctissime, cum Reuerendissimus cardinalis arborensis, cui de dicta ecclesia lincopensi prouisum sit, senio et aliis sui corporis incomodis vt asseritur laborat, S. V. tam intime quam deuote deprecor, vt in casum mortis eiusdem Reuerendissimi cardinalis arborensis domino leandro eiusdem Sanctitatis Vestre familiari meo que factori, de quo non mediocriter confido, de eadem dicta ecclesia lincopensi dignemini prouidere, ne aliqualiter contingere debeat prefactum 1) hemmingum intrusum de sua malicia gloriari ac de sua fraude commodum reportare. Sanctitas Vestra in solio celsitudinis sue viuat et valeat felicissima et longeua, cui et me ad illius pedes deuotissime commendo. Datum flensborgh die et anno vt supra. 1) sic. Fortas. leg. prefatum. 3. Credencia ad regem francorum. Johannes dei gracia etc. Cristianissimo Inuictissimo principi domino ludouico francorum Regi etc. fratri consanguineo et confederato carissimo Salutem etc. Cristianissime ac Inuictissime princeps frater consanguinee et confederate carissime. Latorem presentium nobis dilectum thomam Seeland partisandum nostrum ad celsitudinem vestram regiam transmittere cum certis negociis nostris V. M. referendis curauimus. Quem dignetur M. V. nostro regio nomine audire relaciones que suas animo dare verbis que suis in referendo fidem adhibere atque concedere, quam, si nos personaliter loqui et referre contingeret, dare et concedere velitis, pares vices in omni casu reddere M. V. semper erimus paratissimi. Ex arce nostra Regia haffnensi. 4. Alia forma huiusmodi credencie. Excellentissimo principi et domino domino alexandro dei gracia polonie regi etc. fratri et amico nostro amantissimo Johannes etc. salutem plurimam et felicis victorie incrementa. Excellentissime princeps frater et amice amantissime, ad maiestatem vestram regiam dilectum et fidelem nobis latorem presentium Magistrum dauid heraldum nostrum dirigimus sibi que nonnulla nostra negocia M. V. nostro nomine referenda committentes Rogamus quatenus sibi pro hac vice audienciam beniuolam et fidem plenariam verbis suis tanquam propriis nostris adhibere velitis, Nobis in hoc singularem complacenciam peragentes. In his M. V. R. semper altissimo facimus commendatam. arce nostra. Ex