Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 1.pdf/95

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

5

Articuli regibus francorum et anglie vigore credencie referendi per thomam Selandh. In primis M. R. post salutem demandat per thomam seland partisandum suum referri ac enarrari cristianissimo francorum regi, Qualiter ciuitas lubicensis cum aliis ciuitatibus de ansa nuncupatis videlicet sibi adherentibus proponunt et statuunt vti mari orientali videlicet baltico ad eorum beneplacita sui regii nominis in contemtum, assistendo suecis suis rebellibus subditis, quominus R. M. non poterit illos suecos ab illorum rebellione et ad obedienciam suam reducere et reuocare Vnde. M. R. compellitur precidio suorum amicorum et eorum precertim, qui sanguine sibi coniuncti sunt, armatam parare naualem, per quam poterit vi excludere a dicto mari baltico tam dictas ciuitates quam suecos rebelles atque eorum bona et merces occupantibus in predam dare atque annuere. Quibus exclusis a dicto mari per R. M. occupato, tam rebelles sueci subditi ad obedienciam et recognicionem proprii domini reuocarentur, quam pretense ciuitates de ansa, que nunquam conspirare cessant aut machinari contra statum principum, ab earum pertinacia reformarentur atque debite, eciam vero vltro quam credi potest, humiliarentur. Vnde M. R. petit et optat presidium nauale a francorum rege suo consanguineo et confederato, quale idem Rex francorum in casu simili a R. M. optaret. Item nec dubitet francorum Rex, quin si sua celsitudo regia curauerit in principio estatis future huiusmodi presidium nauale sue Maiestati ad mare balticum mittere, profecto eadem Maiestas ad reddendas francorum Regi vices pares ad minimam requisitionem suam erit semper paratissima et indefessa. 6. Ad regem scocie. Illustrissimus princeps danorum Rex etc. demandat et committit thome Seland partisando suo infrascripta exellentissimo principi et domino, domino iacobo scotorum regi nepoti suo referre et enarrare. Item primo Johannes Rex refert et dicit nepoti suo carissimo gratis immortales pro suis vigili cura et diligencia, quas semper rebus et negociis sui auunculi ingerere consueuerat. Et specialius quod adeo prudenter excogitauit dirigere ad eum cristianissimi principis francorum Regis hunc armorum regem, Qui, ut apparuit, bene retulit, que in commissis habuit et relata R. M. cordi dederat atque exequi intendit. Et propterea M. R. memoratum tho. Seland remittit vna cum prefato armorum rege ad nepotem suum, qui ex consilio eiusdem nepotis sui vna cum eodem armorum rege consequenter ad dictum cristianissimum francorum regem iter aget in negociis suis, quorum effectum idem thomas nepoti suo deteget atque explicabit.