5
aperire tenemur viscera caritatis, illis tamen specialius et abundancius, qui in seruicio Dei, quam dulcis est, vacare et videre salubriter elegerunt. Vnde noueritis, quod honorabiles viri nobis dilecti filii Tuko Cantor totumque Capitulum Hadersleuensis Ecclesie nobis retulerunt querulose, quod bona communitatis ecclesie sue diuersimode per malefactores et pestilencias deuastata sunt, adeo quod de redditibus ipsorum bonorum sustentari commode non valeant, sed timent, quod necessitate vrgente in fugam ineant, et disiuncti loca alibi, vbi commodosius maneant, querere dolencius compellantur. Ipsorum igitur dictorum filiorum dilectorum necessitati paternaliter compacientes, eorundem inopiam subleuare volentes, quantum in nobis est, feruore diuino preuio, ne ipsis dispersis prefata ecclesia sine seruicii diuini decore orbata et relicta sit, communitati perdilecti Capituli Altaria beate Marie virginis, sanctorum Petri, Andree, Jacobi apostolorum, Crucis, et Katerine ibidem constructa, quamuis exilis redditus, vna cum omnibus et singulis suis pertinenciis ac juribus, inseperabiliter annectimus et vnimus. Datum Anno Domini M. CCC. LXXI. in vigilia beati Johannis baptiste, nostro sub sigillo. (Registr. Capit.) E Registro Capituli exstat edita apud Michelsen, Nordfriesland im Mittelalter, pagina 188, Hellemberti episcopi Slesvicencis „litera excommunicacionis et a diuinis cessionis, ubi prelati seu clerici capiuntur" etc., de anno 1341, ubi leguntur: „clamor validus et frequens querimonia nobis pertulit manifestum, quod nonnulli laici nostre diocesis, nescimus quo ducti tyrannidis spiritu, clericos siue ecclesiasticas personas, nedum minores, sed et in dignitate ecclesiastica constitutos siue constitutas capiunt, et ab ipsis pecuniarum summas extorquent per violenciam manifestam." ,,archidiaconus ecclesie nostre Sleswicensis, in Withaa et Eydersteth prepositi, et quidam canonici ecclesie Sleswicencis et beate Marie in Hadersleff, et multi alii sacerdotes et clerici nostre diocesis capti, et quidam suspensi et occisi, quod horrendum est auditu, dinoscuntur. " - 4. Privilegium Gerardi ducis capitulo Hadersleviensi datum. 1401, 12 Martii. Gherhardus Dei gracia dux Sleszwicensis Comes Holtzacie Stormarie et in schouwenborch Omnibus presens scriptum cernentibus Salutem in Domino sempiternam. No-- tum facimus omnibus presentibus et futuris, quod sub anno Domini Millesimo quadringentesimo primo Die beati gregorij pape in castro nostro hadersleue constitutus coram nobis honorabilis vir dominus Otto tedinghusen Cantor et totum capitulum Ecclesie hadersleuensis Ad instanciam precum nostrarum resignabant et dimittebant omnes fundos curias et habitaciones ab aquilonari parte cimiterij sitas, Talj modo quod opidanj in illis residerent et omni anno darent terragium ecclesie ad fabricam, Et in recompensam dictorum fundorum assignauimus Cantori et capitulo omnes fundos et terram a curia hinricj scheel vsque ad fossatum inter claustrum et opidum, sine omni onere