7
to hadersleue schal bliuen, Dorch Vrouwen Elizabeth der lande Sleszwig, Holsten vnnde Stormarn furstynne dar to getekent. Vniuersis Christi fidelibus presens scriptum cernentibus Elizabet Dei gracia ducissa Sleszwicensis Holtzacie Stormarie Comitissa Salutem in domino sempiternam. Eo quo canonicj collegiate ecclesie hadersleuensis adeo tam tenues redditus habent et exiles, quod paucj inibj resident et quotidie diuinj cultus fit defectus, Nos igitur dictorum canonicorum inopiam releuare cupientes et cultum diuinum ampliare volentes capitulo et ipsis canonicis apud dictam ecclesiam hadersleuensem presertim residentibus ecclesiam beate virginis in Esbü, in qua merum ius nobis competit patronatus ad presens, per liberam resignacionem cuiusdam domini Ottonis tydenhusen vacantem, ob salutem anime dilectj domini nostri domini Gherhardi felicis recordacionis quondam ducis Sleszwicensis Holtzacie et Stormarie comitis, assignamus concedimus damus donamus annectimus et quantum in nobis est incorporamus, de consensu Reuerendj in Christo patris et domini nostri domini Johannis Episcopi Sleszwicensis, cum omnibus et singulis pertinencijs suis et redditibus vniuersis iure perpetuo possidendam. Datum in castro nostro Gottorpp Anno etc. Decimo feria quinta pentecostes, nostro Sub Signeto. (Regesta Christiani primi.) 7. Testamentum Andrea Tangabierth. 1413, 6 Septbr. Testamentum Andree Tangæbierth, in quo inter cetera legauit Capitulo possessonis sue proprietatem in Beyerholm et 1 curiam in Fielstorp ad fabricam. In nomine Domini Amen. Ego Anders Jensson dictus Tangæbierth, licet corpore debilis tamen mente sanus, attendens, quod breues dies hominis sunt et nihil certius morte, et eius hora nihil incertius, ideo de bonis mihi a Deo collatis Testamentum facio et ordino in hunc modum. Primo lego Ecclesie beate Marie virginis in Haderslöff vnam curiam in Fielstorp, in qua residet Johannes Petri et nigrum equum meum rawenwilde cum armis meis. Item Domino Johanni Michaelis Canonico Hadersleuensi nigrum equum in valore XVI mare. Lubic. Item parochiali Ecclesie mee IIII marcas Lubicenses. Item Ecclesie Fielstorp III marcas Lub. Item Ecclesie Odensbek 1 marcam Lubic. Item Claustris in Hadersloff et in Koldingh, cuilibet 1 marcam Lubic. Item Capelle beati Georgii in Haderslöff 1 marcam Lub. Item ymagini beate virginis in claustro in Haderslöff 1 oram annone. Item pauperibus 1 oram annone. Item Domino Andree in Heghels cappam meam nigram. Item Erico Petri griseam equam. Item Tostoni 1 nigrum polidrum cum equicio eunte. Item Mette Hennikes II marcas Lub. Item Gretæ 1 marcam lub. Item Christine 1 marcam lub. Item Esberno 1 marcam lub. Item Tostoni tunicam meam. Item proprietatem possessionis in