23
Capelle sancti spiritus stallum et locum habeat in (ch)oro et processionibus inmediate circa Canonicos, Almusium subrubeum portandi habeat facultatem et summus vicarius intituletur, Officium de sancto spiritu ad minus in septima(na se)mel dicere teneatur, aliis temporibus quibus celebrat suffragium de eodem teneat. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissornm presentes litteras nostro duximus sigillo (munien)das. Datum Castro nostro Suauestede in Capella Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Quadragesimo secundo die vero martis Sexto Nouembris, Presentibus ibidem honorabilibus dominis Ottone draken canonico Hadersleuensi et Petro Detleuj clerico Sleswicensis Diocesis. Et nos Michael ywari Cantor totumque Capitulum hadersleuense Capitulariter congregati matura deliberacione prehabita pro ampliacione Diuinj cultus ad honorem Dei et virginis marie patrone nostre consensum nostrum præbimus ad omnia supradicta et consentimus per presentes. In cuius rei testimonium presentes litteras nostri iussimus sigilli appensione roborari, Præsentibus ibidem. discretis viris dominis Petro vluessen et mathia Gnowel Altaristis in ecclesia hadersleuensi Testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Datum quo ad actum qui supra scriptus per Cantorem et Capitulum Hadersleuense narratur in loco Capitulari ecclesie Hadersleuensis anno predicto die nona mensis antedicti, Presentibus testibus supra vltimo narratis. Et ego Theodericus herstede clericus verdensis diocesis publicus Imperiali auctoritate notarius, Quia premissis omnibus et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus interfuj eaque sic fieri vidi et audiuj, Ideoque in fidem et testimonium eorumdem ad requisicionem reuerendi in Christo patris et domini domini Nicolai Episcopi Sleswicensis me hic subscripsi signoque et nomine meis solitis et consuetis signauj. Orig. perg. læsum; sigillum capituli adest, sigilli episcopalis tantum fragmenta pressulæ pergamenæ exstant. 25. Peter Rover stifter et Laurentii Vicarie i Haderslev Kirke. Fundacio Altaris sancti Laurencii. 1443, 4 August. Ik Peter Rower bekenne vnde betughe apenbare in desseme breue vor alle den jennen de ene seen edder horen lesen, dat ik vmme myner vnde myner vorelderen selen salicheit hebbe ghestediget, vnde stedighe in Krafft desses breues eyn gestlik vicarien leen, in der er gades vnde des hilligen mertelers sancti Laurencii, in der Kerke to Hadersleue, dat myn vader zeligher dechtnisse begunnet hadde to stedynghe vnde gaff dar to eyn vullenkomen misse gherede mit enem Kelke vnde eyn misbok vnde XL mark lubesche penninghe in synem haue, de to ewighen tiiden alle jare scolen