28
beati Martini Episcopi et Confessoris, nostro dictorumque capituli et Domini Andree Johannis prefati canonici Hadersleuensis sub sigillis presentibus appensis. (Registr. Capit.) Inter manuscripta Bibliothecæ Regiæ („gamle Manuscriptsamling" 4to Nr. 2918) exstat aliud hujus diplomatis apographum Andreæ Höyeri, qui annotavit: „Hisce litteris, ad Capitulum Haderslebiense pertinentibus, in scriniis ecclesiæ S. Nicolai Flensburgensis, recentiori paullo manu vt videtur tamen ante reformationem, fuit inscriptum: Copia fundationis pro personali residentia Domini Wilhelmi Scroders qui habet fundationem et redditus ac litteras qui debent esse inter jura Capituli ex quibus recepit." 29. Litera obligationis Capituli Hadersleviensis, episcopo Slesvicensi datæ, de pecuniarum summis a Johanne Swesen rectore in Cliplev capitulo assignatis. 1454, 6 Juni. Nos Tymmo smalstede Cantor et totum Capitulum Hadersleuense pro nobis et successoribus nostris recognoscimus et fatemur, a Reuerendo in Christo patre ac Domino Domino Nicolao Episcopo Sleswicensi recepisse in numerato auro ad plenam contentacionem vigintiquatuor nobiliones anglicanos, tres florenos Lubicenses, sex florenos renenses, duos clipeos antiquos, in valore quatuor marcarum, et quatuor coronas antiquas, quarum quelibet equiualet floreno lubicensi, quos nobiliones et florenos quondam pie memorie Johannes Swesen Rector in Clipleue, dum vixit, concanonicus noster, assignauit adhuc in humanis et compos racionis existens pro augmentando Diuino cultu in Hadersleue. Quam ob rem nos et nostros successores obligamus, bona fide promittentes, quod cum dictis nobilionibus et florenis juxta posse nostrum emere volumus redditus perpetuos pro cultu diuino hoc modo diuidendos, videlicet, quod Canonico cantanti summam missam in choro Hadersleuensi a festo Purificacionis beate Marie virginis incipiendo, omni die detur vnus solidus et cuilibet in missa ministranti, videlicet Diacono et subdiacono, sex denarii lubicenses, continuando huiusmodi distribucionem de die in diem usque ad totalem exposicionem omnium reddituum et obuentionum ex huiusmodi nobilionibus et florenis proueniencium. Jta tamen, quod dicti Canonicus celebrans et diaconus ac subdiaconus ministrans precedentibus vesperis ac matutinis in choro presencialiter teneantur deuote cantando interfuisse, Et si, quod absit, in premissis aliquem defectum interuenire contigerit, quod ille qui, ut premittitur, diuinis non interfuerit, pro quolibet defectu sua distributione careat, et detur pars illa distribucionis pauperibus scholaribus. Jta tamen quod vnus lectorum predictorum sit sacrista conseruans ornamenta, et alia faciet, que secundum ordinacionem ecclesie Sleswicensis facere tenetur, cui prouidebimus taliter, quod habeat vnde competenter suum statum tenere possit. Et ut premissa omnia ad honorem omnipotentis dei et virginis Marie deuocius exequantur, promittimus nos Cantor et Capitulum pro nobis et successoribus nostris bona fide in conscienciis nostris juxta possibilitatem nostram omnia fideliter ordinare et disponere, prout supra expressum, et cum hoc quod Canonicus celebrans durante distri-