30
predicationis est annexum, Idem dominus noster Nicolaus Episcopus assignauit Lta marcas lubicenses pro vlteriori dotacione eiusdem vicarie, cum quibus emimus IIII marcas annuorum reddituum pro victu ipsius vicarii, qui pro tempore fuerit. Et quia dicte vicarie sancti spiritus annexum est, ut eam habens verbum Dei certis temporibus predicet ac primis personaliter intersit, vnde cultus diuinus non modicum adiuuatur in ecclesia Hadersleuensi, Vt eciam talis vicarius racione oneris sentiat emolimentum, Nos bene deliberati ad honorem omnipotentis Dei et virginis Marie patrone nostre donauimus et assignauimus, donamus et assignamns ad eandem vicariam fundum canonicalem, in quo nunc idem dominus noster Episcopus domum edificari procurauit, situatum ad orientem ecclesie fratrum predicatorum, ad aquilonem habentem curiam canonicalem, in qua nunc moratur domina Sophia, ad austrum curiam et domum domini Eschilli presbiteri, ita quod talis fundus et domus canonicalis perpetuo maneat pro vicario dicte vicarie, cum omnibus juribus et attinentiis, curiis ortis et libertatibus, quibus cetere curie canonicales gaudent. Nos eciam fatemur habere literas super dictis redditibus et pecuniarum summis emptis, ut premittitur, ad fideles manus illorum beneficiorum et beneficiatorum, et quibus, ut premittitur, largiti et assignati sunt, et cum reemptione (sic) fieri contigerit, juxta posse nostrum iterum empcionem cum eis fieri fideliter procurabimus et literas necessarias confici desuper ordinabimus, que omnia pro nobis et nostris successoribus bona fide promittimus juxta facultatem nostram obseruare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus jussimus appendendum. Datum Anno Domini M. CCCC. LIIII. in loco capitulari ecclesie Hadersleuensis die Jouis proxima post Martini. (Registr. Capit.) 1) In Margine: reseruatio ista cessat, quia in veritate spectant ad IIII prebendas minores. 31. Fundatio quatuor præbendarum minorum. 1456, 17 Febr. Nicolaus Dei et Apostolice sedis gracia Episcopus Sleswicensis publice protestamur per presentes, Quod nos de voluntate et consensu honorabilium Dominorum Tymmonis smalstede Cantoris et tocius Capituli ecclesie collegiate Hadersleuensis ob euidentem vtilitatem ecclesie eiusdem et augmentum Diuini cultus in ead(em) statuimus ordinamus et volumus, Quod pecuniarum summe, quas olim sub quibusdam modis assignare proposuimus ad fundacionem et dotacionem quatuor minorum prebendarum . . ecclesia Hadersleuensi, cum quibus et aliquibus earum summis redditus et bona empti et empta sunt prout in literis desuper confectis continetur, Nunc animo deliberato sponte et libere, ad honorem omnipotentis Dei et gloriose virginis Marie, perpetua et firma dotacione easdem summas et eis adiunctas et adiungendas