Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 2.pdf/430

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

40

tam, post festum beate Walburgis continuo proximum personaliter inhabitare, ac eam, ut decens fuerit, edificare et edificia sua ruinosa debeat reparare, ut, postquam nutu dei debitum carnis persoluerit, pro sua memoria in dicta ecclesia perpetue tenenda taxari per nos merito valeat atque possit. Promittimus tamen bona fide, quod pro successore dicti domini Petri aliam curiam canonicalem assignabimus competentem. Volumus etiam, quod huiusmodi curia, viuente dicto Domino Petro, inhabitetur absque aliis dicti domini Petri incommodis injuriis atque dampnis. In quorum omnium testimonium nostri Capituli sigillum presentibus duximus appendendum. Et nos Nicolaus dei gratia Episcopus Sleswicensis in huiusmodi concessione et ordinacione expresse consensimus, et premissa omnia et singula approbamus, ratificamus et approbamus per presentes. Et in fidem et maiorem euidenciam premissorum presentes literas nostri sigilli appensione jussimus et fecimus communiri. Datum anno Domini MCCCC LX quinto, die vero lune, quarta mensis februarii, in Capella sancti Bartholomei apostoli. Et ego Johannes Boesze, Imperiali auctoritate Notarius Publicus, presens fui, quod dictus dominus Petrus Vbbonis sponte libere et ut apparuit voluntate bona consensit, ut memorata curia alicui canonico assignaretur juxta placitum capituli, ac quod inferiorem casam, que juxta aquam est, possit inhabitare et ea sic ab eo audiui die et hora suprascriptis, et ad hoc dictus Reuerendus pater Dominus Episcopus me tanquam Notarium requisiuit, presentibus honorabilibus dominis Henrico Krogh et Detleuo Vulfardi, canonicis Hadersleuensibus ad hoc per me requisitis, quod protestor hoc scripto proprie manus mee. (Registr. Capit.) 40. Litera Capituli Hadersleviensis de fundatione lectoratus. 1465, 5 Febr. Copia litere recognitionis date domino nostro gratioso super fundacione doctoratus etc. Nos Capitulum Hadersleuense omnibus presencia insinuaturis, in domino salutem. Vt nostris temporibus omnipotentis dei honor ac intemerate virginis Marie patrone nostre et omnium sanctorum laus in ecclesia et opido Hadersleuensi pro nostra et tocius populi prepositure Barisysel salute augeri, et errores, quibus dyabolus fideles Cristi inficere non cessat, extirpari possint et valeant, studiose intendimus, ut in predicta ecclesia Hadersleuensi Lector siue Magister in sacra pagina, sicuti in multis ecclesiis Almanie solitum est, habeatur, et hoc minime fieri posse aduertimus, nisi vberius in necessariis sibi prouideatur. Hinc leta cum gratiarum actione qua possumus donationem inter viuos et perpetuam tricentarum marcarum lubicensium quam fecit Re-