Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 2.pdf/443

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

53

coram eo Scriba, Quia preinsertarum Constitutionum et Statutorum exhibitionj petitionj approbationi et decreto ac auctoritatis ordinarie jnterpositionj Omnibusque alijs et singulis premissis dum sic vt premittitur fierent et agerentur vnacum prenominatis testibus presens et personaliter jnterfui Eaque omnia et singula sic fieri vidi et audiuj ac jn notam sumpsi, Ideoque presens publicum jnstrumentum, Manu alterius (me alijs prepedito negotijs) fideliter scriptum, exinde confeci subscripsi publicauj et in hanc publicam formam redegi Signoque nomine et cognomine meis solitis et consuetis vnacum prelibati domini Episcopi et Capituli Sigillorum appensione signauj, jn fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus. Orig. pergam. cum sigillo capituli et signo notariali; sigillum episcopi nunc deest. 49. Litere Arcimboldi legati, quibus præpositura in Barritsysel canonicatui et præbendæ Hadersleviensi annectitur et in secundam prælaturam erigitur. 1517, 16 Martii. Johannes Angelvs Arcemboldus, Juris Utriusque Doctor, Prepositus de Arcisate, Sedis Apostolice Prothonotarius, Ac Sanctissimi Jn Christo patris et domini nostri domini Leonis divina prouidentia pape decimi Referendarius domesticus, Necnon in Coloniensi Treuerensi Saltzburgensi Bremensi Bisuntinensi et Upsalensi provintiis Earumque . . in Cameracensi Tornacensi Morinensi Atrebatensi Caminensi et Misnensi Ciuitatibus et diocesibus Datieque et Norwegie Regnis Cum potestate Legati de latere Nunctius et Commissarius Dilecto nobis u[iro] Johannj Wulff Preposito Hadersleuensi alias in Borchsusell Sleswicensis Diocesis Salutem in Domino. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, [s]uper quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt vt tibi fauorabiliter concedamus que tuis commoditatibus fore conspicimus oportuna. Cum itaque sicut exhibita nobis nuper pro parte tua petitio continebat, Quod tu etiam Canonicatum et prebendam maiores in Ecclesia Beate Marie Hadersleuensi dicte diocesis obtines et domum siue residentiam Canonicalem eiusdem Ecclesie possidendo inhabitas pacifice et quiete, prefataque Prepositura in Borchsusell, quam similiter cum eius corpore perrochiali ecclesia in Hoptorpp eidem vnita incorporata et annexa possides curata et Jurisdictionalis ac personatus in Ecclesia Sleswicensi Ipsiusque Prepositure iurisdictio et redditus In opido Hadersleuensi et eius districtu circumquaque constituta et constituti existant, Adeo quod tu ratione dicte Prepositure tuam Jurisdictionem in dicto Opido Hadersleuensi exercere Et eisdem maioribus Ca[nonicatui et] prebende pr[edicte Ecclesie Beate Marie per te ipsum commode deseruire possis; Quodque si dicti Canonicatus et prebenda maiores quos obtines Vnacum Curia et Residentia can[onic]ali quam de presenti possi-