Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 2.pdf/78

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

13

mercaturis absque aliquibus grauaminibus ac nouis theoloniis imponendis, et absque quacumque quota mercimoniorum suorum ducant extra regnum, que vendenda habuerint vel emenda, nisi ex racionabili causa et vrgente necessitate rex de communi consensu meliorum regni super aliquibus non educendis inhibicionem duxerit faciendam. 17. Item omnia et singula noua grauamina seu theolonia contra leges iniuste introducta et precipue theolonium in Aruus et Kalendburg, videlicet tercia pars nauli, reuocentur et 18. penitus anichilentur nec per aduocatos de cetero exigantur. Item rex et sui officiales, Item bondones et alii 19. si qua mutua a mercatoribus receperint, eisdem satisfaciant. discretos regni incole non grauentur per aduocatos regis contra jura terre nec tallientur inde- 20. bite sine misericordia, sicut hucusque noscitur esse factum. Item bondones non cogan- 21. tur expensas regis ducere extra limites sui hæræth. Item ad quindenam ante festum 22. beati Johannis baptiste parlamentum in Nyburgh annis singulis celebretur. Item rex omnino seruet leges regis Waldemari, et si quis in eis inueniatur defectus, per 23. et meliores regni in parlamento suppleatur. Item nullus citetur ad placitum regis justiciarium immediate, sed primo ad placitum sui hæræth, et si inde citatus fuerit ad placitum generale, et si ibi stare juri noluerit, coram rege citando vel appellando, examinetur causa sua ibidem, coram rege vel suis justiciariis, vbi si non habuerit justiciam, 24. prouocetur ad parlamentum generale. Item nullus capi debeat nec ad mortem dampnari vel bonis priuari, nisi prius juste et secure vocatus, publice incausatus et legittime conuictus fuerit, prout exigunt leges terre. si uero rex propter suam potenciam et extollenciam huiusmodi mandatum transgrediens aliquem non conuictum fecerit captiuari, illi qui tali eius mandato obedierint et aliquem non conuictum captiuauerint, eo facto pace sua sint priuati, nisi quis manifesto facinore, propter quod vita vel membris 25. iuste carere debeat, fuerit deprehensus. Item quicumque aduocatus vel alius naufragium passos 1 spoliauerit vel eos impediuerit, ne homines conductiue obtineant pro bonis suis de naufragio recuperandis, et de hoc legittime conuictus fuerit, conquerenti quadraginta marchas et regi tantum emendabit. si aduocatus fuerit, aduocacia sua carebit et aduocaciam regiam nunquam de cetero obtinebit. et huiusmodi causa in placito sicut hærwerck prosequetur. dictis eciam naufragis 2 liceat tutorem legittimum 26. recipere pro dictis causis exsequendis. Item viuente et manente vno rege, rex secundus nunquam in Dacia eligatur, nec de futuro rege caucio vel promissio fiat 3 aliqualis. 27. Item quilibet miles vel armiger seu alius quisquam liberam habeat licenciam edificia 28. lignea aut lapidea in sua propria curia et ciues in sua ciuitate construendi. Item pro literis regis conuicti emendabunt regi tamquam bondoni et non vltra, videlicet pro prima litera vnam marcham denariorum, pro secunda tantum, pro tercia tantum et pro 29. quarta tres marchas denariorum. Item si rex quemquam bonis suis iniuste spoliauerit, 1 B: passus. 2 B: Dictum eciam naufragium. 3 B: fiet. 2*