Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/171

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

106

rima belli subsidia, milites, pecuniam machinasque ac reliqua belli gerendi adminicula suppeditare decreuimus, speramusque Dei benignitate et fortune clementia haud frustra casuros eius conatus. Atqui, si hec expectatio bene responderit, tum fidissimum generum ac potentissimum regem habebitis, qui non minore studio curaque statum vestrum dignitatemque conseruare sataget quam suum jpsius regnum suam que dignitatem. Scimus hostem vestrum jn regibus Hispaniarum maximam spem collocasse, quibus si fortiter et magnis viribus obsistatur, spes eius statim vanescet, cui quidem rei non deerunt auxilia nostra. Porro vt ad jd alacrius jntendant omnes, quos tangit, negocium, plane foret judicio nostro commodissimum, vt fedus bellique societas jniretur jnter nos, regem Scocie, vos, ciuitates Hanse Theutonice jpsum que ducem Sufforti ad jnuadendum regnum Anglie defensionemque statuum nostrorum. Quod si jn graciam eius federis ciuitates Hanse Theutonice aliqua de nobis aut jpso duce Sufforti priuilegia contendant obtinere, liberaliter et prompte votis eorum satisfiet. Ab jpso quoque duce Sufforti nichil quitquam jmpetrare frustra laborabitis, modo per Dei clementiam rerum jn Anglia potiri queat. Magna autem nobis spes est, quod si Scoti ex vna parte et vos ciuitatesque Hanse Theutonice ex alia et preterea dux jpse Sufforti cum amicis et secretis fautoribus, quos habet in Anglia permultos, nos quoque, qua parte commodissimum videbitur, magnis vndique viribus Angliam jnuaserimus, quod breui, profligatis hostibus, regnum jpsum dux Sufforti recuperabit. Quibus etiam presidijs vbi senserint hostes statum vestrum communitum esse, non modo nichil hostile molientur aduersum vos, jmmo etiam pulchrum eis fuerit, si quiescere sinantur. Cum igitur fedus jpsum non minus ad vtilitatem quietem que vestram quam ad communem omnium nostrum ciuitatum que dicte Hanse Theutonice spectare videatur, rogamus vos jmpense, vt ad percuciendum jd fedus vires neruosque omnes jntendatis et statim nobis sentenciam animi vestri per literas nunciosque declarare velitis, ne jn tanta rerum omnium et temporum commoditate facultas et occasio, que in manibus est, culpa dispereat. Jllustrissime ac potentissime princeps, Deus optimus maximus velit vos statum que vestrum sibi cure esse. Datum die mensis Junii. Vostre bon frere et cousyn Francoys. Robertet. - Ex archetypo membraneo, cui a tergo adsunt sigillum cera rubra impressum, præscriptio ex versibus 1-4 repetita (vocabulo modo „eadem" in „Dei" mutato) et inscriptio: Recepte in castris extra Haffniam die xiiij Julij anno xxiij. Die tricesimo huius eiusdem mensis inter Christiernum II et Henricum VIII tractatus confederationis conclusus est, iam sæpenumero (Dumont Corps diplomatique tom. IV part. I pagg. 386-389, Rymeri Foedera ed. Holmes tom. VI pars I pagg. 216-218, Kalkar Aktstykker henhörende til Danmarks Historie i Reformationstiden pagg. 13-24) typis editus.