Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/183

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

118

10 b. Credita fidej dñj Johannis Smyth exponenda illustrissimo pr[incipi] Frederico electo Danorum regj, per generosum principem Johannem ducem Albanie ac Scotie gubernatorem, et in ejus absencia par dñm Rossz. Fac exponas illustrissimo principj Frederico, totum Anglorum exercitum vehementer nobis imminere et minitari horrenda. Proinde meo nomine roga atque obtestare per veterem nostram amicitiam perque huius regnj Scotie affinitatem, ne destituat nos auxilio suo hoc tempore necessitatis is, in quem totam spem reposuimus, sed (si feliciter peracta sunt sua negotia cum Alemanis, id quod intelligo factum) curabit ad nos v[eni]re tria milia armatorum, in re miletarj bene instructos, doctos et exercitatos viros, atque vna cum his stipendea vnde alantur. Quod si non posset mittere tot, tandem duo milia vel saltem semiduo ad minus venient, aut si grauatim alit istos suis stipendiis, mittat, si potest, aurum, quo redimat Orkadiam prouintiam, centum milibus florenis inpingnoratam, et nos soluamus miletum stipen[dia], ac dicta prouintia redibit in potestatem suam. Jtem si conuenit illj cum ciuitatibus stangnalibus (id quod futurum spero post istas commitias celebratas Hamburgis) temp[us] videtur oportunum, vt ipse cum dictis ciuitatibus moueat arma aduersus A[nglos] ad recuperanda iura sua iam multis retroactis annis per illos ini[uste] occupata, nuncquam enim dabitur maior occasio, nuncquam fierj poterit facilius. N[am] Christianissim[us] Gallorum rex iam discendit in Flandriam cum exercit armator eciam presid[io nobis s]unt amicj complures in Alemania, [videlicet] dux Saxonie iamdudum electus Romanorum rex et dux Geldrie cum [aliis]. Si ergo videtur consultum illustrissimo Fredericho vna cum ciuitatibus componere e in veteres suos simul et nostros hostes, curet in primis de hac re nos [reddere] certiores, non enim erimus in hoc negotio postremj. Verum quicquid ipse hac prestiterit, non neclegat mittere ad nos supra memoratum presideum, quod si fecerit, pollicere me cum toto isto regno (si ita res postulauerit) negotia sua obiturum, in quacunque re nobis eguerit. Jtem quod ad nuptias filiarum attinet, intellexj vtramque desponsatam, alteram regj Vngarie, alteram dño de Prucia, quos coniurato accepj deserentes regem Christiernum, quj tam ingrate egit erga nos et regem Gallorum optime de se meritos; iuste enim derelictus est ab illis, nam quj sperarent melio[ra] pro benefitiis suis, quam vident nos reportare? Cura, inquam, diligenter, modo quo poteris efficatiorj, hec omnia exponere illustrissimo illustrissimo principj Fredericho atque horum responsum michj refferre quamprimum, et cum hec principj narras, fac adsit tibj presensium lator. Ita est Par signituram dñj gubernatoris subscriptam. I. D. Rossz herault. Ex charta originali mutila. Uncis inclusa e conjectura addidimus.