119
10 c. Credita fidej Johannis Dieson alias Ros herault referenda illustrissimo principj Fredericho electo Danorum regj, per generosum principem Johannem ducem Albanie ac Scotie gubernatorem. Fac meo nomine significes illustrissimo Frederico, me Johannem Albanie ducem precarj ac obtestarj, vt nos per te in primis reddat sertiores, quid et quando velit ac possit facere in subsidium regni Scotie, quot missurus est naues, que victualia, quot viros et quibus armis instructos, aut si posset pecuniam mittere in prouintiam Orkadiam redimendam vel quouis alio modo subuenire. Quod si expectandum est aliquid, id curet esse apud nos ante Augustum aut saltem ante festum assumtionis beate virginis (ita enim res postulat). Hec, inquam, reserto illj secreto atque cura diligenter, vt sciamus in primis, quid nobis ab illo sperandum sit (sic enim facto opus est). Jtem, si placet dicto principj Fredericho agere nobiscum de negotiis magis arduis, vel ad se vel ad stangnales ciuitates pertinentibus, politiare meo nomine nuntios in hanc rem mittendos digne tractandos et responsum reportaturos ipsj rej et sue celsitudinj dignum. Jtem nuntiato me remoratum esse doctorem Alexandrum, ne quid ageret apud nos nomine dñj suj regis Christiernj, quoniam hoc sue celsitudinj gratum fore arbitrabar, et si quid est, quod mea opera prestare potest, id illj meo nomine audacter promittas. Jtem rogato dictum principem, scribat ad secretarium meum in Galliam et ad alios quoque meos famulos. Jta est par signituram dñj gubernatoris subscriptam. J. D. Rossz herault. E charta originali. 11. Matthias Brandts og Diderik von Reidts Beretning til Frederik I om deres Sending til Frankrig. 1524, 2 Juli. Durchleuchtigister, groszmechtigister konig. Vnszere gehorsame gantz willige dinst sein ewr koniglichen maiestat allezceit zcuuor bereit. Gnedigister here, vorlangst haben wir e. k. mt. geschriben, das wir nach vormogen vnsers beuels bey den steten Munster vnd Coln gewest vnd do antwort erlanget, douon bisz vff vnser zcukunfft vnnd muntlich berichten zcuschreiben vnnoth, auch das wir den weythen vmbweg durchs Schweyzcerlandt nach Leon vmb geuare willen, vnd das wir bericht waren, der konig von Franckreich wolde do hin komen vnd selber vber berg nach Meyland zcihen, hetten reiszen mussen, mit dissem anhange, das wir den konig do nicht gefunden, szonder bericht entpfangen, das s. ko. mt. durch post in Pickardei gereiszet, 15*