128
den Franske Konges Dobbeltsegl i ufarvet Vox hængende i en Pergamentsrem), som det er næsten nödvendigt at kjende for at forstaae Forholdet mellem disse to Fyrster og som derfor her aftrykkes: Franciscus, Dei gracia Francorum rex, Mediolani dux et Genue dominus, vniuersis presentes litteras jnspecturis salutem. Notum facimus, quod cum vsu et experiencia comprobatum fuerit regna et jmperia non magis firma et stabilia fieri arcibus et excercitu quam amicis, quorum ad facultates opesque tuendas vtilitas jn aperto euidensque esse censetur, hinc est quod nos, animo voluentes, qua cum fide, jntegritate ac strenuitate jllustrissimus princeps Fredericus, heres regni Norwegie, dux Slesuicensis et Holsacie etc., consanguineus noster, prestet, necnon quibus fortunis, opibus, viris, excercitu et classe valeat, quantoque adiumento et auxilio nobis non jnutiliter esse poterit, si quid hostile jnimici nostri aduersum nos, rempublicam statumque nostrum et amicos nostros moliri tentauerint, et quia dilectus noster Paulus Rantzow, marescallus jamdicti jllustrissimi ducis consanguinei nostri, ad nos cum potestate sufficienti venit, amiciciam fedusque nomine dicti jllustrissimi ducis domini sui nobiscum jniturus, nos, vt que corde et animo habebamus, facto adimpleremus, tractauimus et jniuimus et conclusimus cum dicto marescallo articulos et capitula sequentia: Jnprimis quod jam dictus jllustrissimus dux amicicia, liga et confederatione arctissimis nobis junctus erit, jta quod si bellum cum rege Anglie habuerimus et ab eo suppetias jn auxilium et adiumentum petierimus, jllas et terra et mari dare, cum primum requisitus fuerit, tenebitur, videlicet decem milia peditum et quadringentos equites, aut minus, si minus petierimus, vnacum nauibus, si mare traiiciendum sit, et commeatibus necessariis ad excercitum transportandum cum aliquibus machinis, omnia tamen jmpensis nostris, quas pro peditibus, equitibus, classe, commeatu, machinis exponere tenebimur juxta vsum et morem Germanie. Et cum ratio suadeat, ne a liberalitate et beneficiis nostris dictus jllustrissimus dux consanguineus noster jmmunis et vacuus sit, nos jlli pollicemur annuam pensionem tempore pacis et quo ab armis, quoad rem nostram, quiescet, quatuor milia librarum Turonensium, jn quatuor terminis exsoluendam, quorum primus jncipiet prima die mensis Maij proxime preterita et alii de trimestri jn trimestre. Tempore vero, quo bellum cum Anglis mouebitur, si suppetias ab eo requisiuerimus, portus maris et dominia sibi subiecta nobis et nostris tuto patebunt; et jnsuper predictus jllustrissimus dux consanguineus noster jam dictas suppetias, classem, commeatum cum aliquibus machinis, vt dictum est, quam primum prestare tenebitur. Preterea jdem jllustrissimus dux consanguineus noster, quoad jnimicos nostros, auxilium modo quo supra nobis ad requisitionem nostram dare obnoxius erit, quemadmodum etiam quidam alij electores et principes Germanie nobis confederati facere tenentur. Et nos pro dictis obsequijs suis tam contra regem Anglie quam jnimicos nostros, vt premittitur, nobis prestandis, jlli pollicemur tandiu, quandiu excercitum ad requisitionem nostram personaliter duxerit, mille libras Turonenses vno quoque mense, et si ob causam bellorum, que requisitus nomine nostro mouerit, ab jnimicis nostris jpse vel status eius offenderetur, nos suppetias ad defensionem jpsius statusque sui dare promittimus, et quod cum jnimicis nostris predictis post bella suscepta, jn quibus suppetias nobis tulerit, non concordabimus, quin dictus jllustrissimus dux Halsacie et eius status et subditi veluti nos ipsi jn concordia jncludantur. Tenor vero procurationis dicti marescalli talis est: Vobis Christianissimo, jnuictissimo et serenissimo principi ac domino Francisco regi Francie, duci Mediolani etc., domino nostro gracioso ceterisque quibuscumque nos Fredericus Dei gracia heres regni Norwegie, dux Slesuicensis, Holsacie, Stormarie et Ditmercie, comes jn Oldenborch et Delmenhorsth, notum facimus publice per easdem attestantes, quod nos jn factis, negocijs et tractatibus, jn quibus regia vestra maiestas dudum ambassiatores ac nuncios suos nobiles et validos viros Guillermum Feau secretarium et Theodericum de Reyth ad nos destinare voluit et jn quibus jpsi nobiscum negociati sunt, jnpresentiarum nobilem et validum virum Paulum Rantzow marescallum, consiliarium ac fidelem nostrum, presentium exhibitorem, ad regiam vestram maiestatem remittimus, committentes et concedentes jlli jn eisdem negocijs omnimodam et plenariam facultatem nostro nomine, quam eciam tenore et vigore presentium sibi plenissime damus et concedimus, jta et eo modo, quod quitquid cum regia vestra maiestate jdem marescallus noster tractauerit et acceptauerit, eciam cum quibuscumque obligacionibus et cautelis jn dictis negocijs oportunis, hoc totum volumus nos Fredericus dux predictus omnimodo, quasi per nos jn propria persona tractatum, gestum, factum et conclusum esset, sub nostro ducali honore et fide boni principis totaliter jllese et fideliter semper bene tenere et obseruare. Jn cuius rei testimonium sigillum nostrum fecimus litteris presentibus scienter subappendi ac jmprimi. Jn arce nostra ducali jn Gottorpp die quintadecima mensis Februarij post natiuitatem Christi domini nostri jn anno millesimo quingentesimo decimo octauo. Jn testimonium quorum has presentes manu nostra subsignauimus et sigillo nostro muniri fecimus.