132
15. Litteræ Jacobi V ad Fredericum I de detentis nauibus Scoticis scripta. 15 Julii 1527*)? Jllustrissime, excellentissime ac potentissime princeps, confederate et consanguinee carissime. Cum glorie, honoris, rerum statusque jncremento prosperrimo salutem. Quoniam temporum aduersitate et maliuolorum temeritatibus jniquis, sedula nitentium opera, vt rerum publicarum status tranquilli turbentur, plerumque multa eueniant, quibus statim medendum est, ne scintilla neglecta magnum jncendium pariat; contigit autem pridem, quosdam Scotos oppidum de Leyth incolentes, qui nauibus jnstructis mari bella jn nostros hostes gerunt, naues duas huc preda duxisse, justa ne an restituendas minime certum cum fuerat, mercatorum de Edinburgh diligencia effectum est, vt predatores jpsi captas predas, si judice proferente jniuste definiantur, a quibus perperam ablate fuerunt, restituendas fideiussorie jdonea cautione firmauerunt; quidam tamen nostri jstinc nouissime soluentes plurimos regni nostri mercatores ac naues onerarias ob hec apud portum Haffnensem et alibi jn tue maiestatis dominiis arresta publica retentas predicant, quod non tam mercatoribus jpsis quam nobis et vniuerso huic regno in grauissimum damnum cedet; quocirca excellentiam tuam rogamus, potentissime princeps, ne in amicissimo regno, quod et certo speramus, plerisque tuis jd dictantibus litteris, nostri quicquam aduersi paciantur, quinpotius tua amicicia et necessitudine ab omni jniuria et arresta protecti salui et jmmunes libere redeant, quod et nos tuis huc nauigantibus fieri curabimus. Ceterum quod predictas naues preda huc adductas attinet, cum res cautione jdonea tuta sit, veniant aut procuratores jnstructos, sufficienti auctoritate fulcitos, huc mittant, quos negocium tangit, quibus justiciam gratam expedite et procul omni dilacione administrari curabimus. Demum si quid opibus, fortuna, auxilio, consilio aliasue possumus, jd omne tue maiestati paratissimum erit, quam jn euum prosperrime virginis vnigenitus secundet. Edinburgi jdibus Juliis. Jacobus Scotorum rex ex del dñorum suj consilij. Tha Præscriptio: Jllustrissimo, excellentissimo et potentissimo principi Federico, Dacie, Noruegie et Suetie regi, Holsacie duci, Stormarie et Ditmercie, comiti jn Holdenborgh et Delmenhorst. Ex archetypo chartaceo cum vestigiis sigilli cera rubra impressi, cui a tergo manu Petri Suauenii inscriptum est: In caussa detentæ nauis Scoticæ idibus Iuliis.
- ) Cfr. Ny Danske Magazin V 291, 292, 301, 303.