Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/198

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

133

16. Litteræ Francisci I, Joachimo Rönnov iterum in Galliam misso ad Fredericum I datæ. 1527, 19 Augusti. Franciscvs Dei gratia Francorum rex illustrissimo ac potentissimo principi Frederico Danorum, Gottorum Vandalorumque regi, fratri atque amico nostro charissimo, felices optat euentus. Illustrissime princeps. Literas uestras et amoris et officii plenissimas nobis reddidit nobilis Iacobus Ronnou, vir equidem ingenio et prudentia, ut tum rationibus uestris accommodatissimus, tum nobis merito gratissimus existat. Rerum enim uestrarum statum, quæ nobis sane tantæ semper erunt curæ, quantæ esse debent, accuratissime exposuit, literarum uestrarum humanitatem sermone suo mirifice subsecutus, cum præter cætera uestræ in nos beneuolentiæ documenta maxime præsidium nobis offerret non contemnendum, quod nobis eo quidem jucundius accidit, quo grauius sustinendum est bellum. Verum tamen, cum et longinqui itineris difficultates uestrorum militum celeritatem admodum retardauerat, et hujus anni tempus bello oportunum jam penitus effluxisse consideraremus, satius esse duximus vobis in præsentia pro tam egregia erga nos animi uoluntate gratias, quando aliud per occasionem non licet, immortales agere et illud ipsum præsidium in proximam æstatem apud uos nobis paratum reseruare. Illo enim, ubi tempus aduenerit, tam ingenue uti statuimus, quam id uos amice pollicemini. Interim dabimus operam, sicubi rebus uestris usui esse poterimus, ut intelligatis, tantum abesse nos ab ingrati animi crimine, quantum uos ad liberalitatem acceditis. Illustrissime ac potentissime princeps, Deus optimus maximus uobis ac rebus uestris perpetuo aspiret. Datum in urbe nostra Ambianensi die decima nona mensis Augustj anno 1527. Francoys. Robertet. Ex apographo sæculi decimi octaui, in diplomatario manuscripto archivi secreti asseruato, secundum inscriptionem Langebekianam „ex copia coæva in archivo Rosenholm 1761" exscripto. 17. Litteræ archiepiscopi Senonensis, Joachimo Rönnov ad Fredericum I datæ. 1527, 19 Augusti. Antonius Diuina clementia Senonensis archiepiscopus, Galliarum et Germaniæ primas, Franciæ cancellarius, illustrissimo ac potentissimo principi Frederico, Dei gratia Danorum, Gottorum Vandalorumque regi, felicitatem optat. Illustrissime princeps. Et vestris literis, quæ maximum, ut debent, apud me pondus habent, et singulari hominis modestia prudentiaque adductus, eo, quo potui (potui autem longe minus quam uolui), officio et comitate lubentissime sum prosecutus nobilem Jacobum huc a III B. 4 H. (1864). 17