Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/199

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

134

uobis missum, quod etsi majestatem vestram ex aliis potius quam ex me cognoscere mallem, significandum tamen duxi, ut uestra mihi negotia posthac commendare non dubitetis, cum intelligatis nihil nobis contingere posse gratius occasione aliqua, qua nos uestrorum in regem Christianissimum meritorum, si non superiores, certe non immemores uideri queamus. Quorum quidem alterum, ut sim memor scilicet, assiduo facio, alterum uero regem ipsum Christianissimum, ne dum me, uix assecuturum puto, cum majestati vestræ sæpius sua in nos beneficia cumulandi, quam nobis eadem remunerandi facultatem dari uideam, quod etiam in præsentia accidit, cum nobis firmissimum præsidium amicissime obtulistis, de quo ego, cum sciam regem ipsum Christianissimum ad uos plene perscribere, non agam pluribus. Vnum istud pollicebor effecturum me pro uiribus, ut sui majestatem vestram officii nunquam poeniteat, quam Deus optimus maximus diutissime felicem uiuere uelit. Datum Ambiani die decima nona mensis Augusti. Vestræ regiæ majestati obseruantissimus ac deditissimus episcopus Senonensis, Franciæ cancellarius. Ex apographo in diplomatario manuscripto archiui secreti asseruato iisdem, quibus litteræ præcedentes, charta et manu conscripto. 18. Litteræ creditiuæ Frederici I, Frederico Seland heraldo ad Franciscum I date. 1528, 14 Januarii. Fredericus Dei gratia Danorum, Gothorum ac Vandalorum rex, Norvegiæ electus, Slesvici, Holsatiæ, Stormariæ ac Ditmerciæ dux, comes in Altenburgk et Delmenhorst, Christianissimo potentissimo que principi domino Francisco, Gallorum regi, duci Mediolanensi, Genuæ domino, fratri et amico nostro charissimo, foelicitatem exoptat. Christianissime princeps. Qui literas reddit, ex caduceatoribus nostris est Fredericus, Selandt cognomento, certis de causis a nobis ad vos missus, quas ipse commodius coram exponere poterit, quam nos fragilibus literis concrediderimus. gamus igitur, ut hominem fide dignum, exclusis doli falsique sinistris suspitionibus, audiatis et animi vestri sententiam huc perferendam eidem committere non dubitetis. Christianissime ac potentissime princeps. Deus optimus maximus perpetuo vobis rebus que vestris dexter adspiret. Datum in arce nostra Gottorp die decima quarta mensis Januarii 1528. Frederich. Ad mandatum regiæ majestatis proprium. Ro- Ex apographo recenti, male scripto sed leniter emendato, in diplomatario manuscripto archiui secreti asseruato.