135
19. Litteræ Frederici I ad Henricum VIII pro Noruego naufrago scripta. 1528, 6 Aprilis. Fridericvs Dei gratia Danorum, Gothorum ac Vandalorum rex, Noruegiæ electus, Holsatiæ, Stormariæ ac Dytmersiæ dux, comes in Altenburgk et Delmenhorst, eadem gratia serenissimo principi domino Henrico octauo, Angliæ ac Frantiæ regi, fidei defensori dominoque Hiberniæ, fratri ac propinquo nostro charissimo. Exposuit nobis Joannes Olaui, urbis nostræ Anslouiensis consul, cum anno superiore mari uictum quereret, quod nauem uarijs mercibus onustam die, qui diuæ Magdalenæ sacer erat, apud arcem Angliæ uestræ nomine Bamborg fregerit. Ea de caussa pro commendatitijs a nobis impetrandis uehementer instetit, si quid ex eo naufragio reliquum sit, quod hominum in proximo colentium seruauit industria, id ut liceat sibi ab occupatoribus fortuitis repetere. Nos uero, quanquam in genere subditis nostris consultum cupimus, ut qui in hoc ipsum regnamus, non ad perditionem sed conseruationem hominum simul ac terrarum constituti, naufragantium tamen casibus præcipue afficimur, quod in talibus periculis non fortunarum solum sed uitæ adeo subitur discrimen. Proinde postulamus amice, si quid apud maiestatem uestram preces nostræ ualent, ut apud præsidem arcis uestræ Bamborgensis efficiatis, quicumque tandem se ex illa calamitate nauali collocupletarunt, ne recuperatio rerum seruatarum subdito nostro denegetur. Id nos aut pari aut grauiori negotio, si quando usus ueniet, pensare nucquam grauabimur. Serenissime ac potentissime princeps, Deus optimus maximus perpetuo uobis rebusque uestris indies magis ac magis dexter adspiret. Datum in arce nostra Gottorp sexta die mensis Aprilis anno ab incarnato saluatore mº d° xxviiiº. E charta coæua, cui a tergo adest præscriptio ad Henricum regem. 20. Litteræ Frederici I, Petro Suauenio ad archiepiscopum Senonensem datæ. 1528, 26 Aprilis. Fredericus, Dei gratia Danorum, Gothorum ac Vandalorum rex, Norvegiæ electus, Slesvici, Holsacie, Stormariæ ac Ditmarcie dux, comes in Altenburgk et Delmenhorst, reverendissimo in Christo patri domino Antonio, Divina clementia Senonensi archiepiscopo, Galliarum et Germaniæ primati, Franciæ cancellario, amico suo primario, foelicitatem exoptat. Qui literas reddit Petrus Suavenius ex eorum numero est, quos intra cameræ nostræ septa secretarios et juratos consiliarios fovemus, homo genere clarus, ad hoc taciturnitate ac fide in tantum spectata, ut in hiis bellorum motibus solum habuerimus, quem maximis in negotiis ad Christianissi- 17*