137
sunt. statuissent. Lantgrauius, non cunctandum in tali periculo ratus, et seipsum clanculum instruxit ad bellum, et auxilia a regibus exteris expetijt. Cum in Gallijs notitiam nullam haberet, a rege Friderico expetijt, ut per commendationem regis Friderici Gallo innotesceret, ratus futurum, id quod accidit, quod Gallus post acceptam cladem ad Pauiam rerum in Germania nouandarum cupidus esset, facile posset adduci, ut lantgrauij institutum et defensionem iustam summissa aliqua summa pecuniaria adiuuaret. Landtgrauius a rege Frederico expetijt, ut mitteret rex Fridericus in Gallias cum talibus negotijs Wolfgangum ab Vtenhoff cancellarium Germanicum. Cum rex Fridericus permittere nollet, ut cancellarius Germanicus eo proficisceretur, propterea quod cancellarij opera in consultationibus quottidianis opus haberet, ad me Petrum Suauenium delata legatio est, tum pædagogum agentem ducis Ioannis, Holsatiæ principis et Friderici regis filij. Et quia uoluit landtgrauius negotium hoc secretum esse, propter itinerum pericula creditiuæ mihi literæ tantum ad regem, instructiones nullæ traditæ Salutaui Gallum nomine regis Friderici, quam potui humaniter et offitiose, cum imprecatione ualetudinis et foelicitatis bonæ. Dixi naues, quas a rege Frederico expetijsset ad impressionem per mare in inferiorem Germaniam fatiendam, omnibus rebus necessarijs instructas esse, quas posset, cum uellet, accersere, futurum pollicitus, ut quo ille iussisset, uenirent. Commendaui Gallo lantgrauium ut notum regi Friderico, quod bellator strenuus esset, præterea talis princeps, in quem posset Gallus spei et fidei multum reponere. Exposui in quo statu essent dux Saxoniæ elector et lantgrauius propter confoederationem, quam Ferdinandus cum alijs principibus et episcopis in illorum pernitiem confecisset. Dixi, quod uellent obuiam ire iniuriæ uenienti nec expectare, ut lacesserentur, sed id agere, ut prius quam hostes in armis essent. Suasi nomine regis Friderici, ut Gallus in istam occasionem rerum in Germania nouandarum esset intentus et potius summissa aliqua pecunia lantgrauium in instituto suo confirmaret, quam ut pateretur bellum tantis uiribus apparatum non procedere. Promisi, quod Fridericus rex ad bellum gerendum suas etiam copias mittere uellet. Episcopis quidem primum intentari arma, propterea quod oportuniores essent ad iniuriam quam cæteri principes. Interim si uel Ferdinandus uel alij principes confoederati episcoporum caussam defendere uellent, futurum haud dubie, quod ab episcopis ad confoederatos etiam et ad Ferdinandum ipsum extenderetur bellum. Vt tanto paratior esset ad auxilij communicationem Gallus, exposui, quantæ equitum, quantum peditum copiæ in exercitu ducis Saxoniæ et lantgrauij essent futuræ. Exemplum quoque periculosum fore sum testatus, si primum immeriti principes sic opprimerentur, futurum ut nemo esset posthac ab iniuria tutus, contra quemcunque tales clancularias confoederationes institui posse. Cogitaret Gallus, quantum partibus cæsaris accederet, si primum illi essent oppressi, per quos staret ferme, quod cæsar non omnia posset in Germania. Controuersia de religione in caussa esset, quod dissentiret a cæsare bona magnaque