Spring til indhold

Side:Aarsberetninger fra Det Kongelige Geheimearchiv, indeholdende Bidrag til dansk Historie af utrykte Kilder. Vol. 3.pdf/207

Fra Wikisource, det frie bibliotek
Denne side er ikke blevet korrekturlæst

142

me misisti, litteris receptis, ac ex fundo, que tuo nomine retulit, intellectis, jta tue serenitatis res omnes sincero animo gratulabundus suscepi, vt nemo mortalium gratius me hec amplexetur, quandoquidem tue prudentie, amicitie, vere fidei ac rerum gerendarum constantia firma non falsus confidens, que tua sunt negocia, mihi summe jutima atque propria toto affectu consultus censeo, quod et rebus occurrentibus certissime comprobabitur; sicque presentibus feliciter fieri curauj, vt omnibus, que a tua excellentia postulata fuere, hic Christianissimus lubens annuit. Verum vt certius expediantur et apud hos principes alto fixa animo tenacius hereant, hunc caduciatorem Valoys meum familiarem litteris non tantum regi Scotie jllustrissimo quam regine, tribus regni statibus proceribusque amicis meis fulcitum in rem tuam transmisi, atque inde maiestatis tue presentiam adire jussi, vt, que meo nomine referenda jndicaui, eidem insinuet, cui fidem indubiam adhiberi excellentiam tuam oro. Ac demum hoc persuasissimum tibi sit, excellentissime etc. princeps, quicquid est apud me fortunarum, opum, bonorum, rerum, viriumque quarumcunque, hoc totum meque ipsum tibi deditissimum et in res tuas, si opus fuerit, promptissime expendendj, qui in euum feliciter valeat. Apud Parisium decimo quarto calendarum Septembrium. Vostre tres vngble cousin Jehan. Ex archetypo chartaceo, cui a tergo adsunt vestigia sigilli cera rubra impressi et præscriptio: Inuictissimo, excellentissimo ac potentissimo principi Federico, Dacie, Noruegie Gothorumque regi, duci Holsacie etc. 27. 1528. Instructio negotiorum, quæ nos Franciscus Dei gratia Gallorum rex ad Gothorum illustrissimum ac potentissimum principem Fridericum Danorum, et Vandalorum regem Anthonio de Lapostole dño de Margency perferenda ¹ commisimus. Principio uolumus, ut salutetur rex tanquam uerus et syncerus amicus, frater et consaguineus. Deinde gratiæ agantur pro oblatis superiori æstate militibus 2; acceptassemus illos, nisi habuissemus exercitum tum temporis fortem et instructum sic Agantur et hoc nomine gratiæ, quod anno hoc ipso naues oblatæ sunt ³; illis usi fuissemus identidem, nisi induciæ ad octo menses euenissent cum domina Margaretha 4. Gratissimum accidit, quod hac æstate per Petrum Suauenium denuncsatis.

1 B: muntlick tho weruende. 2 B: van wegen der knechte, die jhn vorgangenem jar dorch Jacob Ronnowen alse geschicketen vnns synndt angebaden worden. 3 B: vor die schepe, die dorch Petrum Swauen jhn dyssem somer vnns tho gude myth aller notrofth thogerichtet synndt ahngegeuen worden. B: hedden wy nicht myth frouw Margarethen frede gemaket.