144
Peculiariter inquirendum de fatiendo spetiali foedere cum rege Danorum, quandoquidem obtulit sponte sua semel milites, altera uice et naueis, si uelit uti Christianissimus rex opera ipsius, quomodo sibi inseruire uelit, terra an mari, quam breui tempore possent auxilia aduenire, quanto tempore seruire uelint et quanto numero; quantum enim in hisce rebus se prestiturum promiserit rex, tantundem auxilij a Gallis sperare poterit aut etiam in duplo tantum. Bene pensitandum etiam, quod imperator undequaque uires conquirit. Principio pontificem, deinde regem Galliarum debellauit; dubium non est, quin plura in animo uoluat. Iam id molitur quoque, ut fratrem Romanum regem constituat, qua re dubio procul labefactabit electorum principum libertatem. Proauus, auus et pater Caroli cæsares fuere, forsitan et imperij Romani nomen hæreditarium erit. Die xxvja Augustj¹. A. (?) D. L. ss. E charta manu Petri Suauenii conscripta, cui legatus Gallicus diem et initiales nominis sui subscripsit. Huius instructionis in archiuo secreto etiam duplex translatio coæua asseruatur, altera (B signata) inferioris, altera superioris Germanici idiomatis, altera alteram fere de verbo ad verbum secuta, utraque originali Latino prolixior. Ex illa variantes et locupletiores quasdam versiones in notis attulimus. 28. 1528, 26 Augusti. Responsum quod nos Fridericus Dei gratia Danorum, Gothorum et Vandalorum rex ad Christianissimum principem Franciscum eadem gratia Gallorum regem Anthonio de Lapostole dño de Margency ad singula legationis suæ capita perferendum commisimus. Principio, quod ad amicam fraternamque salutem pertinet, hoc demum charissimo fratri nostro responsum cupimus, optare nos non inferiora maiestati illius, quam nobis Anthonius de Margency, uir fide dignissimus, imprecatus est; quod si uicissim Gallis cum domi tum foris prospere procedunt omnia, est sane, cur ualde letemur. Neque uero caussam satis magnam bonamque uidemus, cur tam ingentes gratiæ pro oblatis ultro militibus primum, deinde et nauibus agantur; declarauimus enim utroque modo studium magis et propensam animi uoluntatem, quam reipsa, id quod quesiuimus tamen, benefici fuimus. Maiora omnino, quam adhuc præstitimus nos, fraternæ appellationis sibi poscit reuerentia, ut quæ non in oblatione tantum, sed auxilij communicatione multo maxime consistit. Eamobrem, ut exosculamur in fratre memorem benefitiorum animum, ita uix patimur tribui nobis, quod promeriti non sumus; quin imo gratiarum actionem in gratum illud tempus dilatam mallemus, quo dabitur nobis reipsa testificandi amoris et declarandæ beneuolentiæ occasio. Porro de bello Germanico 1 Die ista instructio tradita, non data sit, necesse est.